De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Sed forte offendat te quod tamdiu unius uel maxime Pauli apostoli testimoniis loquor. satis mihi est idoneus quem elegit deus. nec enim erubesco eum fidei meae habere testem, quem uoluit deus mundi totius esse doctorem. sed tamen ut adquiescam in hoc uoluntati tuae, qui habere me forsan alios quorum utar testimoniis non arbitraris, audi perfectum humanae salutis et sempiternae beatitudinis sacramentum Martham in euangelio praedicantem. quid enim ait? utique, domine, ego credidi quia tu es Christus filius dei uiui, qui in hunc mundum uenisti. disce a muliere ueram fidem, disce aeternae spei confessionem. habes tamen grande solacium: non erubescas ab ea sacramentum salutis agnoscere, a qua testimonium deus non refutauit accipere.