De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

ex quibus Christus, inquit, secundum carnem, qui est super omnia deus benedictus in saecula: eum scilicet ex illis Christum natum ait secundum carnem, qui sit super omnia deus benedictus in saecula. Christum utique secundum carnem natum ex illis non negas: sed idem, qui ex illis natus est, deus est. quid circumis? quid tergiuersaris? Christum ex Israhel natum secundum carnem deum esse apostolus dicit: tu doce quando non fuerit er quibus Christus, inquit, secundum carnem, qui est super omnia deus. uides, quia hoc apostolus unitate coniunxerit, separari a Christo deus omnino non potest. sicut enim ex illis Christum apostolus praedicat, ita deum in Christo esse confirmat.

aut utrumque hoc neges necesse est aut utrumque fatearis. natus secundum carnem Christus ex illis dicitur, sed idem in Christo deus ab apostolo praedicatur. unde et alibi: deus enim erat in Christo mundum reconcilians sibi. diuidi hoc ab alterutro nequaquam potest. aut Christum ex illis editum denega aut ex uirgine deum in Christo editum confitere, qui est, inquit, super omnia deus benedictus in saecula.