De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Scribens Romanis diuinus ille ecclesiarum magister cum argueret, immo defleret Iudaeorum id est fratrum suorum infidelitatem, his uerbis usus est: optabam, inquit, anathema esse ipse ego a Christo pro fratribus meis, qui sunt cognati mei secundum carnem, qui sunt Israhelitae, quorum adoptio est filiorum et gloria et testamenta et legislatio et obsequium et promissa, quorum patres, et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia deus benedictus in saecula.

o affectum et fidelissimi apostoli et piissimi propinqui, qui inaestimabili caritate mori uult et pro cognatis ut proximus et pro discipulis ut magister. et quae tandem causa ei, ut mori uellet? una utique, ut illi uiuerent. uita autem eorum in quo continebatur? in hoc scilicet, ut ipse ait, ut deum Christum secundum carnem natum ex sua carne cognoscerent. et ideo utique apostolus plus dolebat, quia [*]( 8] Loc. 1, 35. 15] Rom. 9, 3—5. ) [*]( 4 et 5 quicquid Mp 8 tu ideo p 9 intelligere Mp 10 aug. mentare p1 11 separare. Explicit liber secuudus, Incipit liber tertius NMp 14 id est] idem p1 17 mei om. M israèlitae M 18 testatam Mv 19 promissiones Mu 20 et om. Mv 21 et om. M 22 ineitimabili N M 24 u|elit M 25 iUorum M )

262
eum illi ex Israhel natum non intellegerent, qui ex suis editum plus amare deberent.

ex quibus Christus, inquit, secundum carnem, qui est super omnia deus benedictus in saecula: eum scilicet ex illis Christum natum ait secundum carnem, qui sit super omnia deus benedictus in saecula. Christum utique secundum carnem natum ex illis non negas: sed idem, qui ex illis natus est, deus est. quid circumis? quid tergiuersaris? Christum ex Israhel natum secundum carnem deum esse apostolus dicit: tu doce quando non fuerit er quibus Christus, inquit, secundum carnem, qui est super omnia deus. uides, quia hoc apostolus unitate coniunxerit, separari a Christo deus omnino non potest. sicut enim ex illis Christum apostolus praedicat, ita deum in Christo esse confirmat.