De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

ecce hic uas dei ex deo loquitur et apparuisse ex Maria gratiam dei euidentissima praedicatione testatur. ac ne forte non ex Maria deum apparuisse diceres, nomen statim addidit saluatoris, scilicet ut eum natum ex Maria deum crederes, quem saluatorem natum negare non possis, iuxta illud quia natus est uobis hodie saluator. o admirabilem et= uere a deo datum gentibus magistrum, qui sciens futuram hanc= haereticae prauitatis insaniam, quae in litem uocabula dei uerteret et calumniari deo de suis nominibus non timeret, ne= saluatoris uocabulum haereticus a diuinitate secerneret, nomen [*]( 10] Ex. 3, 2. 17] Tit. 2, 11. 26] Luc. 2,11. ) [*]( 1 nn lliu ipi M 4 et inde p nouae om. M 5 dignam d 6 con—— gruam p 9 orientali M 10 mosi N moisi p 11 et cmte his om. 16 id om. M 17 aparuit N 19 potest Mp 21 uas] uir p 22 eae— dentissima N* 23 dicens a 24 eum esse natum Mp 25 posse= ixta p 26 nobis p ainmirabilem N mirabilem M 27 nascituram 29 calumpniari Mp )

255
dei ante praemisit, scilicet ut praemissum dei nomen omnia i sibi quae sequerentur nomina uindicaret neque ullus in sequentibus solitarium esse hominem Christum crederet, quem in primo statim uocabulo deum esse didicisset.

expectantes, inquit idem apostolus, beatam spem et aduentum gloriae magni dei et saluatoris nostri Iesu Christi. uidit profecto ille diuinae sapientiae doctor ad insidiosas calliditatis diabolicae captiones simplicem tantummodo non sufficere doctri- nam, nisi sanctam fidei praedicationem munimine cautionis armasset. et ideo, cum superius nomen dei saluatorisque posuisset, hic addidit Iesu Christi, scilicet ne ad significandum dominum Iesum Christum sufficere tibi forsan nomen solum non crederes saluatoris et non eundem Iesum Christum deum esse intellegeres, quem saluatorem deum esse cognosses. quid ergo ait?

expectantes, inquit, beatam spem et aduentum gloriae magni dei et. saluatoris nostri Iesu Christi. nihil hic de nominibus domini nostri deest: et deum hic et saluatorem m et Iesum et Christum uides. sed omnia haec uidens omnia esse in deo perspicis. audisti enim deum, sed saluatorem: audisti deum, sed Iesum: audisti deum esse, sed Christum. separari hoc appellationis diuersitate non potest quod diuinitas unitate coniunxit. quidquidlibet de his requisieris. idem inuenis. sa.

luator dens est, lesus deus est, Christus deus est: omne hoc, quod audis, plurale est nuncupatione, sed unum est potestate, quia, cum et saluator deus sit et Iesus deus et Christus deus, intellegere apertum est, quod omnia haec distinguntur appellatione, sed maiestate iunguntur. et cum euidentissime audias quod unus hi singulis nuncupatur deus, intellegere utique aperte potes quod est in omnibus unus deus. [*]( 4] Tit 2, 13 15] 1. c. ) [*](2 uendicaret M 7 calliditates et 8 captionis Mv 11 licet Nip sci. lioet... 12 Christum om. M 12 forsitau Mv 13 deum om. M dui p 14 cognoacia M cognouisses pv 18 ot ante Christum om. Np uidens] nides Np 19 in deo esse Mv 21 potnstj ualet Mv diuinitatis p 22 unitatem Ml coniunciit M quidquidlicet N quicquidlibft Mp inuenies Mv 26 iutelligere Mp 27 innguntur maiestate Mv 28 nuincupatur p 29 iutelligerr Mp ) [*]( 24* )

256
ac sic non licet tibi iam ex dissimilitudine dominicae nuncupationis quaerere discrepantiam potestatis et pro uarietate appellationis diuersitatem facere personae.

nou lieet dieere: Christus ei Maria natus est, et non deus. apostolus enim proclamat: deus. non licet dicere: Iesus ei Maria natus est, \t et non deus. apostolus enim testatur: deus. non licet dicere: saluator natus est, et non deus. apostolus enim confirmat: deus. nihil est quo te conferas: quidquid de dominicis uocabulis sumpseris, deus est quod nominaris. nihil est quod dicas, nihil quod afferas, nihil quod inproba falsitate contingas. potes habere in incredulitate impia quod non credas, non habes in calumniandi occasione quod deneges.

Quamquam de diuina ac salutari domini nostri gratia paulo superius loqui coepimus, uolo ut de eadem re adhuc lectionibus sacris aliqua dicamus. legimus in actibus apo stolorum apostolum Iacobum eos, qui euangelium recipientes= nihilominus tamen iugum uetustae legis portandum esse censebant, ita redarguentem: quid, inquit, temptatis deum, inponere iugum super ceruices discipulorum, quod neque patres nostri neque nos portare potuimus? sed per gratiam domini nostri Iesu Christi credimus saluari quemadmodum et illi.