De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

sed non contenti his, quae sufficiunt, quid etiam per alium prophetam spiritus sanctus dixerit inquiramus: si affiget, inquit, homo deum suum, quia uos affigitis me? ut euidentiora utique fierent quae prophetabantur, quod de passione domini nostri propheta cecinit, quasi ipsius, de quo dicebat, ore praedixit: si affiget homo deum suum, quia uos affigitis me? nonne tibi, quaeso, dixisse hoc dominus deus noster quasi ad crucem ductus uidetur: cur, quaeso, redemptorem uestrum me non agnoscitis? cur deum indutum pro nobis carnem nescitis? saluatori uestro necem paratis? auctorem uitae ad mortem ducitis? deus uester sum quem suspenditis, deus uest-er quem crucifigitis. quis, rogo, hic error [*]( 3] L o. 18] Malach. 3, 8. 81] L o. ) [*]( 1 omnibus Nl deum v: diim M, om. Npn 3 blasphimiae N 4 pnruulus ... nobis om M 5 bumenim NMp 6 nuntius ex aogelns N m. 1 7 fcli Np seculi M, item infra 12 esse om. Mv 13 heifticae N septa NMp 15 intelligere Mp 17 aliam N 18 affigit M ai amget] heremiae prophete si affiget homo deum suum margo N 20 quasi] quia Na 21 affigit NM 23 uideretur M uidetur] nota deus crucifigitur margo N quur bú M 25 carne v 26 auctorem ... ducitis om. M 27 uester sum quem crucitigitis M: ef. cap. 4, 8 )

253
aut, quae insania est? si affiget homo deum suum, quia nos affigitis me?

\' uides quomodo uox haec ipsarum quodammodo quae actae sunt rerum uox sit. numquid expressius quicquam aut manifestius quaeris? uides quomodo testimonia sacra natum in carne dominum Iesum Christum ab ipsis quodammodo incunabulis usque ad crucem quam pertulit prosecuta sint, cum utique illum, quem alibi legis deum in carne nasci, hic deum in cruce uideas affigi. et ideo a.

propheta et illic, ubi natus est, deus dicitur, et illic, ubi crucifixus est, deus euidentissime nominatur, ne scilicet in aliquo dignitati diuinitatis praeiudicaret carnis assumptio et honorem maiestatis infringeret uel humilitas corporis uel contumelia passionis, cum utique augere in nobis affectum eius et cultum debeat uel dignatio tam humilis natiuitatis uel pietas tam benigna patientis, quia maximum utique et inmanissimum scelus est, ut ideo apud nos minus honoris habeat, quia plus amoris impendit.

Sed his omissis, quae explicari ideo nullo modo possunt, quia, sicut inmensitas beneficiorum illius, ita et relatio modum non habet, tempus est ut fortissimum de eo ac manifestissimum testem eius Paulum apostolum consulamus: fidelissime enim nobis omnia de deo potest dicere, de cuius semper pectore locutus est deus. testatur ergo in hunc modum de gratia atque aduentu domini dei nostri missus ad destruendum gentiliciae superstitionis errorem electus gentium magister: apparuit, inquit, gratia dei saluatoris nostri omnibus hominibus, erudiens nos, ut abnegantes impietatem et saecularia desideria sobrie et pie et iuste uiuamus in hoc saeculo, expectantes beatam spem et aduentum gloriae magni dei et saluatoris nostri Iesu Christi.

apparuit, [*]( 1] L c. 25] Tit. 2,11—13. ) [*]( 1 affigit N affig M 4 quaeres M 5 dum nTm M 8 et illic ost propheta om. N 9 priusitlic om. a 12 humunitas px 10 amoris]honoris Npa 22 dicere potcst Mv de] he M eυ 2-1 distitnendum M gentilicae N gentiliace p 25 appaniit] apostoli pauli testimonia margo N 26 nostri om M 28 scio Np: mundo Mv 30 aparuit N ) [*]( IXVII. Cass. 1. ) [*]( S4)

254
inquit, gratia dei saluatoris nostri. bene congruo ad ostendendum nouae gratiae et generationis aduentum sermone usus est. dicens enim apparuit ortum nonas gratiae ac natiuitatis expressit, quia exinde apparere donum gratiae no e coepit, ex quo deus in mundo natus apparuit. digna ergc» et congrua hanc nouae gratiae lucem uerbi proprietate quasi digito indicante monstrauit. hoc enim rectissime apparuisse dicitur, quod subita quasi apparitionis luce monstratur, sicut in euangeliis apparuisse stellam magis orientalibus legimus, et in Exodo apparuit, inquit, Moysi angelus in igne flammae rubi.

in omnibus enim et his et aliis uisionibus sacris hoc utendum uel maxime uerbo scriptura existimauit, ut apparuisse haec diceret, quae insolita claritate fulgerent. ita ergo \' et apostolus sciens aduentum caelestis gratiae, quae ortu sacrae natiuitatis apparuit, uerbo eam fulgidae apparitionis expressit, ut apparuisse utique id diceret quod nouae lucis splendore radiaret. apparuit ergo gratia dei saluatoris nostri. numquid causari hic aliquid quasi de ambiguitate nominum potes, ut dicas aliud esse Christum, aliud deum, ut saluatorem a maiestate nominis sui distrahas et dominum a diuinitate secernas?