De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

absit ita credere, ut conflatili quodammodo genere duas naturas in unam redactas arbitremur esse substantiam; huiusmodi enim commixtio partis utriusque corruptio est. deus enim, qui capabilis, non capax est, penetrans, non penetrabilis, implens, non implebilis, qui ubique simul totus est et ubique diffusus est. per infusionem potentiae suae misericorditer naturae est mixtus humanae.

et post pauca: nascitur ergo [*]( 1 et hac intellegentia] incaux loqueris margo N intelligentia Mp 2 factum sit caro Mpv 4 nunquam M 5 propriae N designaretur pl 6 misterio quod M 10 dei] deus M post deus addit p: qui natus est ei maria 11 mixtus M 12 sit] est Mv 13 nouit enim.v corrumptione p 14 et ita Np: nouit in se ita Mv 16 accedat M intelligentiam p 20 comixtum p 22 conflatilia aliquo modo uel geuere M 25 capabilia non capax ost Nv: capai non capabiiis est Ma capai est non capabilis p 27 difusus N )

244
nobis proprie de spiritu sancto et Maria semper uirgine deus homo Iesus Christus filius dei, ac sic in alterutrum unum fit uerbum et caro, ut, manente in stia perfectione naturaliter utraque substantia, sine sui praeiudicio et humanitati diuina communicent et diuinitati humana participent, nec alter deus, alter homo, sed idem ipse deus qui et homo, et uicissim homo qui et deus Iesus Christus unus dei filius nuncupetur et uere sit. et ideo id agendum nobis semper est et credendum, ut dominum nostrum Iesum Christum filium dei deum uerum, quem cum patre semper et aequalem patri ante saecula confitemur, eundem a tempore susceptae carnis factum deum hominem non negemus, nec quasi per gradus et tempora proficientem in deum alterius status ante resurrectionem, alterius post resurrectionem fuisse dicamus, sed eiusdem semper plenitudinis atque uirtutis.

et item paulo post: sed quia uerbum dei in hominem dignanter hominem suscipiendo descendit et per susceptionem dei homo ascendit in uerbum, totus deus uerbum factus est totus homo. non enim deus pater homo factus est nec spiritus sanctus, sed unigenitus patris. ideoque una persona accipienda est carnis et uerbi, ut fideliter sine aliqua dubitatione credamus unum eundemque dei filium inseparabilem semper, geminae substantiae, etiam gigantem nominatum, in diebus carnis suae et uere semper omnia gessisse quae sunt hominis et uere semper possedisse quae dei sunt, quoniam etsi crucifixus est ex infirmitate, sed uiuit ex uirtute dei. [*]( I 26] Pe. 18, 6. 20] II Cor. 18, 4. ) [*]( 1 propriao N 5 comunicent p 11 deumom. p 12 secula Mp 13 hominem deumhoiuinem M 11 ue M 16 alterius post resurrectionem om. Mp credamus Mv 17 item] idcm M 18 ierhum deus Mc: cf. 1111, 0 homine suscipiendo N 21 totus om. M 25 insepabileiu p 29 etsi] si p )

245