De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Hanc ergo eius confessionem, id est. catholicorum omnium fidem et omnes Africani episcopi, unde scribebat, et omnes Gallicani, ad quos scribebat, conprobauerunt, neque ullus adhuc omnino extitit cui fides haec sine infidelitatis crimine displiceret, quia professae impietatis est probatam negare pietatem.

sufficere t\'rgo solus nunc ad confutandam haeresim deberet consensus omnium, quia indubitatae ueritatis manifestatio est auctoritas uniuersorum et perfecta ratio facta est ubi nemo dissentit, ita ut, si qui contra hoc sentire nitatur, huius a prima. statim fronte non tam sit audienda assertio quam damnanda peruersitas, quia praeiudicium secum damnationis exhibet qui iudicium uniuersitatis impugnat, et audientiae locum non habet qui a cunctis statuta conuellit. confirmata enim semel ab omnibus ueritate, quidquid contra id uenit., hoc ipso statim falsitas esse noscenda. est quod a ueritate dissentit, ac per hoc sufficere ei etiam id solum conuenit ad sententiam damnationis, quod discrepat a iudicio ueritatis. sed tamen quia.

rationi non obest sermo rationis et semper ueritas uentilata plus rutilat meliusque est errantes disputationis curatione corrigi quam censurae seueritate damnari, curanda est, quantum in nobis est, per diuinam opem in nouis haereticis uetus haeresis, ut recepta per sacram misericordiam sanitate medella potius eorum det sanctae fidei testimonium quam damnatio iustae seueritatis exemplum. adsit. tantum disputationi ac sermoni de se habito ipsa ueritas, et pietate illa, qua deus ad homines uenire dignata est, humanis erroribus opituletur, quia ad hoc se uel maxime in terris atque in homine nasci uoluit, ut falsitati amplius locus esse non possit. [*]( 2 affricani Mp 5 quia... est om. M professio at 6 heresim NMp 8 ratiotio M D dissensit Mc si quis M 10 tam sit] trausit N 11 dampnanda et dampnaationis Mp 14 simul M quicquid Mp 15 noscendum av10 rotilat p errantis p1 20 dampnariMp curandum p1 21 nouis] nobis p hereticis et heresis NMp 22 receptas N per om. N1 medulta N1 medela N2Mpo2 dampnatio NMp 24 assit M 25 que p1 que dei ex homine diguata est M 26 diguatus pav 28 possit. Explicit de incarnationedui libw primus contra nestorumN Explicit liberpriuius Mp Lucpit liber secundus NMp )