Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Sed illa tristitia, quae paenitentiam ad salutem stabilem operatur, oboediens est, adfabilis, humilis, mansueta suauis ac patiens, utpote ex dei caritate descendens: et ad omnem dolorem corporis ar spiritus contritionem infatigabilite ?? semet ipsam desiderio perfectionis extendens et quodammodo laeta ac spe profectus sui uegeta cunctam adfabilitatis et longanimitatis retinet suauitatem, habens in semet ipsa omnes fructus spiritus sancti, quos enumerat idem apostolus: fructus autem spiritus est caritas, gaudium, pax, longanimitas, [*]( 41 Ps. 118, 165. 15] U Cor. 7. 10. 25] Oal. 5. 22-23.. ) [*]( 1 quipppj enim L 2 nobis scandaln L S in ins L earum A insertaeque ow. A 6 VIII II numerum om. G etiam om. A aliut A 7 corrptionem H pprnet. G pernit. 1. 8 disperationemG1H1L 9 post om. L fratri!! homicidium H penitere GHL11 diRpprationc g1H1L1 12 VIIII H numerum om. (r tristitiaeL 13 haec A- penitudine GHL delectorum A 14 cupimus H conspicimus L 16 inquid AH1 pnnit. GH patientium L 17 saeculi .. operatur om. AL 18 non distinguit H numerumom. G illi Hl ille LI penit. GHL 19 adfabilis G: affabilis rell. 20 otpute HxLI disoendens H1 23 uegita AG1H1 uegetata H2 cruncta Lx adfabilitatis Gr affab. rell. 24 reteoet. Ht ipsa A )

171
bonitas, benignitas, fides, mansuetudo, continentia. haec uero asperrima, inpatiens, dura, plena rancore et maerore infructuoso ac desperatione poenali, eum quem conplexa fuerit ab industria ac salutari dolore frangens ac reuocans, utpote inrationabilis et intercipiens non solum orationum efficaciam, uerum etiam uniuersos quos praediximus fructus spiritales euacuans, quos nouit illa conferre.

Quapropter absque illa, quae uel pro salutari paenitentia uel pro studio perfectionis seu pro desiderio suscipitur futurorum, omnis tristitia tamquam saeculi et quae mortem inferat aequaliter repellenda est ac sicut fornicationis spiritus seu filargyriae uel irae de nostris cordibus penitus extrudenda.

Hanc ergo perniciosissimam passionem ita de nobis expellere poterimus, ut mentem nostram spiritali meditatione iugiter occupatam futura spe et contemplatione repromissae beatitudinis erigamus. hoc enim modo uniuersa tristitiarum genera, siue quae ex praecedente ira descendunt, siue quae amissione lucri uel detrimento inlato nobis adueniunt seu de inrogata generantur iniuria, siue quae de inrationabili mentis confusione procedunt, seu quae letalem desperationem nobis inducunt, ualebimus superare, cum aeternarum rerum ac futurarum intuitu semper laeti atque inmobiles perdurantes nec casibus deiecti praesentibus nec prosperis fuerimus elati, utraque uelut caduca et mox transeuntia contemplantes. [*]( 1 mansuetudo GHLT: modeatia A 3 dispemtione H1 4 utpute H1L1 5 efficatiam HL G spiritalis G1 H1 8 non distinguit H numerum om. G ulla L1 uel om. G1 uel quae L penit.entia GH poenit L 9 suscipietur H 10 tristitiae G1 infert A 11 philargiriae HL 12 papnitus Å 13 non distinguit H numerum om. G ergo GHLT: igitur A ptrnit. L 15 occupata A 16 erigamur LI 17 praecidents H\' di- spendunt H\' descendit L 18 admirtionẽ L1 detrimento inlato scripsi: cf. Conl. V, 11, 8 doetrimenti codd, inlats A inlati GHLT iulationibus (om. nobis) S2 detrimenti inlatione p seu] siuo G 19 de om. HT disperationem AH1L1 21 inducunt G2L2: inducant LI iudicunt reU. 23 cassibus H2 24 contemplantes. Explicit de spu tristicip (haee a m. a. VIIII) ... de sjiu acadiae A Explioit de spiritu tristitlae lib VIIII Incip̃̃ rap presentis lib G Explicit liber de spu tnM. Incipit de spu accidie liber X. Item rapitula dp libro Xmo H Expli de spu tristiciae lib VIIII Incip de sp̄̄uaoidiae lib. X. Indpiunt capitula eiusde lib L )

172

DE SPIRITU ACEDIAE. CAPITULA.

I. Quod sextum certamen sit aduersus spiritum acediae, et de natura eius.

II. Expositio acediae, uel quemadmodum serpat in corde monachi, quaeue inferat menti dispendia.

III. Quibus generibus monachum superet acedia.

IIII. Quod acedia excaecet mentem ab omni contemplatione uirtutum.

V. Quod duplex acediae sit inpugnatio.

VI. Hi, qui ab acedia coeperint uinci, quatenus conlabuntur.

VII. Apostoli testimonia contra spiritum acediae.

VIII. Quod necesse sit inquietum esse eum, qui opere manuum suarum non uult esse contentus.

VIIII. Quod non solum apostolus, sed etiam hi, qui cum illo erant, manibus suis operati sunt.

X. Quod ob hoc manibus suis apostolus operatus sit, ut nobis operandi praeberet exemplum.

XI. Quod non solum exemplo, sed etiam uerbis praedicans monuerit operari.

XII. De eo quod dicit: si quis non uult operari, nec manducet.

XIII. De eo quod dicit: audiuimus enim inter uos quosdam ambulare inquiete.

XIIII. Quod multa uitia amputet operatio manuum.

XV. De humanitate etiam otiosis et neglegentibus inpertienda.

[*]( 22] II. Thess. 3,10. 24] 1. c. 11. )[*]( 4 acidiae L (passim) accidie H 6 quemammodum L 7 quaue L mentis HT 8 superat acdia H 9 acdia H excaecat HLT 11 sit acdie H 12 hii HT abcidia H quatinus L 13 testimonium L aci- diae H(L) 16 quod HLT: quomodo A apostolos H apostoli L 18 apostolus om. HT apostolus manibus suis à operatam H 20 uerbis om. H 22 si om. L nec AT: non HL 25 ambulantes HT 26 quod om. L operatio manuum (manu T) ALT: operationum H 27 umanitate H )
173

XVI. Quod non odii causa, sed dilectionis eos qui delinquunt corripere debeamus.

XVII. Diuersa testimonia, quibus apostolus praecepit operari debere uel ipse operatus fuisse monstratur.

XVIII. Quod tantum operari sit apostolus, quantum non sibi soli, sed etiam his qui cum eo erant posset sufficere.

XVIIII. Quemadmodum intellegi debeat: beatius est magis dare quam accipere.

XX. De fratre desidioso, qui alios egredi de coenobio sollicitabat.

XXI. Diuersa testimonia de Salomone contra acedian.

XXII. Quod per Aegyptum fratres ita suis manibus operantur, ut non solum propriis necessitatibus satisfaciant, sed etiam his qui in carceribus sunt subministrent.

XXIII. Quod otii causa faciat in partibus Occidentis non esse coenobia monachorum.

XXIIII. De abbate Paulo, qui singulis annis omne opus manuum suarum igne subposito concremabat.

XXV. Uerba abbatis Moysi, quae dixerit mihi de remedio acediae.

Sextum nobis certamen est, quod Graeci ὰϰηδὶαuocant, quam nos taedium siue anxietatem cordis possumus nuncupare. adfinis haec tristitiae ac solitariis magis experta et in heremo [*]( 7] Act. 20, 85. ) [*]( 1 dilectionis HLT: correiionis A delinquot H 2 debemus Tr 3 de uera H de diuersa L apostulns H praecepit L: praecipit AHTr 4 deDere H 5 quod non L sit apostolus om. L 6 posset r: possit AHT posse L 7 est om. L 9 titulum cap. 30 om. AHT alio L de om. L 10 XX AH deuersa. H salamone H acedian A: aecidiam H acidia L 11 XXI AH per om. HT aegiptum L ita om. AHT 18 in om. H sumministrent A 14 XXII AH 15 esse om. H 16 XXIII AH opus] tempus HT 17 supposito AL 18 XXIIII AH moysi HT: mosi AL dixit HT mihi om. HT 19 accidiae H acidiae LT Finiunt capitula de spu Mediae. Incipit liber Å Incipit do spiritu acediae liber decimus G Expllciunt capitui. Incip tertus eiusdem L nihil inscriptum in H 20 I om. GL afnaan H acidiam L ARNAIAIM T 21 ancrietatem H 22 haec adfinis L tristitiae ac AHLT: tristitiae est et uagis maxime ac Gv (in r detst marime) in om. L ) [*]( ITTL Cass. 1. ) [*]( 19 )

174
commorantibus infestior hostis ac frequens, maxime circa horam sextam monachum inquietans, ut quaedam febris ingruens tempore praestituto ardentissimos aestus accessionum suarum solitis ac statutis horis animae inferens aegrotanti. denique nonnulli senum hunc esse pronuntiant meridianum daemonem, qui i in psalmo nonagensimo nuncupatur.