Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Qui cum miserabilem obsederit mentem, horrorem loci, cellae fastidium, fratrum quoque, qui cum eo uel eminus commorantur, tamquam neglegentium ac minus spiritalium aspernationem gignit atque contemptum. ad omne quoque opus, quo ?? saepta sui cubilis est, facit desidem et inertem: non eum in cellula residere, non operam sinit inpendere lectioni. nihilque se proficere tanto tempore in eadem commorantem crebrius ingemescit nec habere se fructum aliquem spiritalem, donec fuerit illi consortio copulatus, queritur atque suspirat et ab omni se dolet spiritali quaestu inanem in loco uacuumque consistere, utpote qui, cum posset etiam alios regere ac prodesse plurimis, nullum aedificauerit nec quemquam institutione sua doctrinaque lucratus sit.

absentia longeque posita magnificat monasteria, loca etiam illa magis ad profectum utilia et saluti congruentiora describit, consortia quoque ibidem fratrum suauia et plena spiritali conuersatione depingit: e contra uniuersa quae habentur in manibus aspera, et non solum aedificationem nullam esse in fratribus, qui morantur in loco, se ne ipsum quidem uictum corporis absque ingenti labore conquiri. postremo non posse se saluari in eo loco durantem nisi relicta cella, cum qua sibi, si adhuc in ea fuerit remoratus, [*]( 6] Ps. 90, 6. ) [*]( 3 acerbissimos A accensionum AG1Hc 4 infert AH2inferre H1 5 senum] enim H prenuntiant L doemonem G* 6 nonagensimo G1S1: nonagesimo rell. 7 non distinguunt AHT numerum om. G obsederet Hl 8 fastidium generat H nelle minus L 9 neglig. Gx asper- nationem om. L 10 contemtum A 11 septa codd. cubiculis L1 cubiculi HLsT 12 cella HTtJ cellulã L nec operam Hv sinet H1 13 proficere lectione L 14 ingemiscit G2H2 17 utpute H1 possit HL etiam om. A 20 perfectum H 21 quaeque A 22 e om. H et contra L 24 commorantur H 26 se om. L durante A 27 sibi si] sibi L )

175
pereundum erit, exinde semet ipsum quantocius asportarit.

dein lassitudinem corporis cibique osuriem quinta sextaque hora tantam suscitat, ut uelut longo itinere grauissimoque labore confectus sibimet lassusque uideatur, aut quasi refectionem cibi biduano ieiunio triduanoue distulerit. tum praeterea huc illucque anxius circumspectat et nec fratrum sibi quempiam aduentare suspirat, saepiusque egreditur et ingreditur t cellam ac solem uelut ad occasum tardius properantem crebrius intuetur, et ita quadam inrationabili mentis confusione uelut taetra subpletur caligine omnique actu spiritali redditur otiosus ac uacuus, ut nulla re alia tantae obpugnationis remedium quam uisitatione fratris cuiuspiam seu somni solius solacio posse aestimet inueniri.

deinde honestas idem morbus ac necessarias suggerit salutationes fratribus exhibendas uisitationesque infirmorum uel eminus uel longius positorum: quaedam etiam pia ac religiosa dictat officia, illos uel illas debere parentes inquiri et ad salutandos eos crebrius properari, illam religiosam deuotamque deo feminam, omni praesertim parentum subsidio destitutam, magnum opus esse pietatis frequenter inuisidio, ac si quid ei sit necessarium, quae a propriis parentibus neglegitur atque despicitur, sanctissimum procurari, magisque oportere in his operam pietatis inpendi quam infructuosum ac sine ullo profectu in cellula residere. [*]( 1 prinde G1HL1T: nisi exinde G2SL2 quaototios GSHLT asportauerit SL2v nisi relicta cella exiade semet ipsum quantociusasportauerit: sibi enim, si adhuc in ea fuerit remoratus, pereundum erit A: sed cum qua, quod solum offendere possit, idem ualet quod in qua habitanti 3 teadem A tantum GILT ut om. HT uelut] net e A 4 fessusque L 5 tuncL 6 ancrius H 7 aduenare 61 10 tetra. codd. suppitur AGL caligine subpletur H(T) omni quoque H ociotus G1 11 tanlae] exstante L oppugn. AL 12 uisione H solatio HL 13 poose om. L moribusL necessarius sugerit H 14 exibendas uisionesque H 15 poritorum II 16 etiam om. H relegiosa G1 17 requiri L uiaitandos II cosom, L properare G2S 18 relegiosam Gl omne LI 19 distitutam T desolatam Å esse pietatis opus G (sed opus a. 20 eis LI 21 dispicitur G1HL potissiinfructuose HTv 23 cella Gl cellola rMe-) [*]( 19* )

176