Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Et quia plerumque seu laesos fratres et contristatos contemnimus uel certe non uitio nostro dicentes eos offensos despicimus, animarum medicus et occultorum conscius, occasiones iracundiae uolen radicitus a cordibus nostris euellere, non solum si laesi fuerimus iubet nos remittere et reconciliari fratribus nostris nullamque aduersus eos iniuriae seu laesionis memoriam retinere, sed etiam si illos aduersum nos seu iuste sine iniuste habere aliquid nouerimus. similiter praecepit, ut munus nostrum relinquentes, id est conpescentes orationes nostras, ad eorum prius satisfactionem tendere festinemus et ita fratris curatione praemissa orationum nostrarum munera inlibata deferre. non enim ita nostris obsequiis communis. omnium dominus delectatur, ut, quod in uno adquirit, perdat ? altero dominante tristitia. in cuiuslibet namque dispendio« unum patitur detrimentum, qui eodem modo omnium famu- lorum suorum salutem desiderat et expectat. et idcirco aeque \' [*]( 3] I Thess. 5,17. 4] I Tim. 2, 8. ) [*]( 1 permittimur G: permittitur rell. retenere H1 2 aduersus HL 3 concidimur H 4 orare H 5 disceptione H ut om. A 6 retenentes H1 7 quod ALI 8 orare iubemur A obnon H1 9 praeoem AG1L 10 rebelliori H spiritu seo contumatiam L 11 offerre GlPT: offerri H1 inferre AL 13 contempnimns G1H 14 dispicimus H1 T oculorum L occassiones H1 15 auellere A 17 aduersum H laesiones H1L1 18 retenere H1 siue iuste H 19 cognouerimus Å praecipit AH cf. p. 169, 14—15 20 concupiscentes H1 21 prius om. A 28 obsequis H 24 adquiret A 27 exspectat G1H )

161
habente aduersum nos fratre inefficax erit oratio nostra, ac si nos aduersus eum tumenti spiritu indignationis amaritudinem reseruemus.