Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Aut quemadmodum uel ad momentum uult eam dominus retentari, qui ne sacrificia quidem spiritalia orationum nostrarum permittit offerri, si uel alium contra nos aliquid rancoris habere cognoscimus, dicens: si ergo offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quod frater tuus habet aliquid aduersum te, relinque ibi munus tuum ad altare, et uade prius reconciliare fratri tuo, et sic ueniens offeres munus tuum? quomodo ergo non dicam usque in dies plures, sed uel usque ad occasum solis [*]( 21] Matth. 5, 23—24. ) [*]( 1 suam in H pernit. GL concoqunt H 2 ipsos AHT 5 ueru om A 6 iiel tristitine om. A 7 compleuerit AL hii H 8 motos H1 adpetitu GHT : nppptitn AL 9 coibent G1 hiis H 10 ut om. L 12 archanis G1L K1 consili H1 scientiae suae L 14 habundaute H 15 spiritu nequam AHLT: spiritu irae nequaquam G elistere HL lt> offendet A 18 quemammodum L non uult H eum L uult eam uel ad momentum A 19 nec GT 21 rangoris H1 offers GT2: offeres AT1 offer.s (i eras.) H offe.r.s L 22 quia L 24 reconciliari L 25 offeres ALH2 : offeris Hl offer G 26 in G L: ad AHT sed ne uel L ad om. G\'H fort. recte solis istius G: solius istius L istius solis AHT cf. pag. 158, 15 ) [*]( 18* )

160
istius permittimur contra fratrem retinere tristitiam, qui ne illo quidem aliquid habente aduersum nos orationes nostras deo offerre concedimur? quibus praecipitur ab apostolo: sine intermissione orate, et: in omni loco leuantes puras manus sine ira et disceptatione. superest igitur, ut ant numquam oremus huiuscemodi uirus retinentes in cordibus nostris et apostolico huic praecepto sine euangelico, quo indesinenter et ubique iubemur orare, simus obnoxii, ant, si nosmet ipsos circumuenientes precem fundere contra eius interdictum praesumimus, non orationem domino, sed rebellionis spiritu contumaciam nos eidem nouerimus offerre.

Et quia plerumque seu laesos fratres et contristatos contemnimus uel certe non uitio nostro dicentes eos offensos despicimus, animarum medicus et occultorum conscius, occasiones iracundiae uolen radicitus a cordibus nostris euellere, non solum si laesi fuerimus iubet nos remittere et reconciliari fratribus nostris nullamque aduersus eos iniuriae seu laesionis memoriam retinere, sed etiam si illos aduersum nos seu iuste sine iniuste habere aliquid nouerimus. similiter praecepit, ut munus nostrum relinquentes, id est conpescentes orationes nostras, ad eorum prius satisfactionem tendere festinemus et ita fratris curatione praemissa orationum nostrarum munera inlibata deferre. non enim ita nostris obsequiis communis. omnium dominus delectatur, ut, quod in uno adquirit, perdat ? altero dominante tristitia. in cuiuslibet namque dispendio« unum patitur detrimentum, qui eodem modo omnium famu- lorum suorum salutem desiderat et expectat. et idcirco aeque \' [*]( 3] I Thess. 5,17. 4] I Tim. 2, 8. ) [*]( 1 permittimur G: permittitur rell. retenere H1 2 aduersus HL 3 concidimur H 4 orare H 5 disceptione H ut om. A 6 retenentes H1 7 quod ALI 8 orare iubemur A obnon H1 9 praeoem AG1L 10 rebelliori H spiritu seo contumatiam L 11 offerre GlPT: offerri H1 inferre AL 13 contempnimns G1H 14 dispicimus H1 T oculorum L occassiones H1 15 auellere A 17 aduersum H laesiones H1L1 18 retenere H1 siue iuste H 19 cognouerimus Å praecipit AH cf. p. 169, 14—15 20 concupiscentes H1 21 prius om. A 28 obsequis H 24 adquiret A 27 exspectat G1H )

161
habente aduersum nos fratre inefficax erit oratio nostra, ac si nos aduersus eum tumenti spiritu indignationis amaritudinem reseruemus.

Sed quid diutius praeceptis euangelicis atque apostolicis inmoramur, cum etiam uetus lex, quae aliquid habere remissionis uidetur, haec eadem praecaueat dicens: ne oderis fratrem tuum in corde tuo, et iterum: non eris memor iniuriae cinium tuorum, et rursum: itinera eorum qui memoriam retinent malefacti in mortem? uides et ibi nequitiam non in opere tantum, sed etiam in arcanis cogitationibus resecari, cum de corde odium et iniuriae non solum retributio, sed etiam ipsa memoria radicitus iubetur euelli.