Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

tum deinde uita longaeua promittitur, senectus incurua, infirmitates diuersae atque prolixae, quae, nisi maior summa in iuuentute fuerit praeparata, tolerari in senecta non possint. agitur itaque infelix anima serpentinis nexibus obligata, dum materiam male concretam nequiore cura concupiscit augere, pestem sibi qua dirius inflammetur ipsa parturiens, totaque lucri cogitatione possessa nihil aliud respicit cordis intuitu quam unde pecuniam parare ualeat, per quam possit de monasterii disciplina quantocius euolare, nullam exhibens fidem, ubi potuerit nummi spes aliqua refulgere.

pro hac non mendacii, non periurii, non furit facinus admittere perhorrescit, [*](1 aliut Å 4 uoluerint H1 cohortatum L 6 tolleraturum 01 ae quoquo AHTc 7 sustentandum AHTv: cf. p. 140, 36 post sustentandum in Å cap. 8 incipit 8 eius laqueauorit L 9 excogita∗tũ (t cras.) L peculiaritor H 10 abbatcm LI nesciente H uindens A 11 obtato H potius H1LT1 12 eum] illut A 13 amare L illut à eum HTv commertio G cuinmercio H1 comertio L 14 grauiori H 15 famis G1H1L uchementius HLv 17 mento ...Pag 134, 21 contcntus non extant in C 18 tunc L 19 ndque C 20 senectute non possit H, m quo statim cap. 7 incipii 22 nequiori H 23 durius imflammetur L 24 aliut A intuitu] intuit C 26 quantotius GHL 27 mendacii crimeu H 28 amittere L J )

134
non fidem frangere, non iracundiae noxio furore suppleri, si 1 quoquam a spe quaestus deciderit, non honestatis, non humilitatis modum transcendere pertimescit, fitque ei per omnia, ut aliis uenter, ita huic aurum et spes lucri pro deo. unde beatus apostolus huius morbi noxia uenena prospiciens non solum eam radicem esse omnium malorum, uerum etiam idolorum seruitutem pronuntiauit dicens: et auaritia (quod in Graeco dicitur ϕιλαργυρία), quae est simulacrorum seruitus.

cernis igitur 1 ad quantam labem ra.bies haec per gradus singulos crescat, utetiam idolorum uel simulacrorum seruitus apostoli uoce pronuntietur, eo quod figura dei et imagine praetermissa, quam deuote seruiens deo inmaculatam in semet ipso debuit custodire, hominum figuras inpressas auro diligere pro deo maluit. et tueri.