Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Haec igitur cum remissam tepidamque monachi possederit mentem, primitus eum in exigua summa sollicitans . iustos quosdam et uelut rationabiles ei colores, ob quos uel reseruare sibi aliquid pecuniae debeat uel parare, describit. nam et ea quae praebentur in monasterio queritur non esse sufficientia et sano robustoque corpore uix posse tolerari. quid faciendum si ualitudo mala carnis emerserit et reconditum non fuerit aliquid peculiare, quo sustentetur infirmitas? praestationem monasterii esse pertenuem et neglegentiam erga aegrotantes maximam.

si proprium aliquid non fuerit quo cura corporis ualeat adhiberi, misere esse moriendum. ipsum etiam uestimentum non sufficere quod praebetur, nisi procurauerit [*]( 15] I Tim. 6,10. ) [*]( 1 uolumtatis H fylargiriae L 2 instrictu H1 6 sanitatum L remedia concedunt H 7 qui] quia L his ipsis H quoa AG&L: quae S2HTv 11 non distinguit H dispectusque AG2H2L1 12 poasiderit AL1S1 15 fomis ALI 16 est post malorum om. AH1 filargiria H fylargiria L 17 VI H possoderit (possiderit H1) monachi Hc 18 eam L exiguam LI 20 aliquit Lx 2l quaeritur AH1L 25 monasterii om. AHT: rasura longior in L negligentiam G1 26 si proprium si L 27 morieodum fame H )

133
nde sibi aliud ualeat exhibere. postremo nec diu posse in eodem loco uel monasterio commorari, et nisi parauerit sibi uiatici sumptus euectionisque t-ransmarinae mercedem, non posse cum uoluerit transmigrare, et necessitate inopiae coartatum laboriosam ac miserabilem absque ullo profectu uitam iugiter toleraturum, inopem quoque se semper ac nudum non sine inproperio aliena substantia sustinendum.

itaque cum huiuscemodi cogitationibus laqueauerit mentem, qualiter unum saltim denarium adquirere possit excogitat. tum peculiare opus, quod exerceat abbate nescio, sollicita mente perquirit. quod uendens clam et optato tandem potitus nummo, qualiter eum dupbcot, acrius uehementiusque torquetur, ubi reponat cuiue eum credat ambiguus. deinde quid ex eo coemere qualique illum commercio ualeat duplicare, cura grauiore distenditur. cumque illi et hoc ei uoto cesserit, auidior fames adcrescit auri tantoque uehementior suscitatur, quanto etiam summa lucri maior adponitur. cum pecuniae etenim incremento rabies cupiditatis augetur.