Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Dicimus tamen quaedam uitia sine ulla praecedente naturali occasione concrescere, sed solius corruptae ac malae [*]( 13] H Cor. 7, 10. 21] cf. Matth. 5, 22. ) [*]( 1 intrinsecua L introductos Ar hii IPT hi namque Av 2 sobolia GH2Lv prosperitatis L 6 adtributus H1 7 aitis H1irascentes Av 8 dñο H 10 cura et 11 prius est om. A 11 motata. H1 muneratur T counumeratur Av et om L 12 sotm G seculum L ammodumL pernit. GL 13 docet] docens Hl 14 penitentiam GH 16 motos H1 insertos nobis Ac 17 ubuti malluerimus H1 18 uellimus G1H1 19 sęcularim G1 20 penitentia. G penit. H paenitentiae L correptione GH2 corrup- Mone H1 21 nostri Lr 22 ut ai H1 23 miBterium H innocentium H 24 iutamauit L 26 est] sit L 27 praecedente GT: praecedenti AHL )

132
uoluntatis arbitrio, ut est inuidiae ipsiusque etiam filargyriae: quae cum nulla habeant in nobis de naturali instinctu principia, extrinsecus contrahuntur. quae tamen quantum facilia sunt ad cauendum et oportuna ad declinandum, tantum occupatam mentem atque possessam miseram faciunt uixque ad sanitatis concedunt remedia peruenire, siue quod non merentur curari celeri medicina qui ab his sauciati sunt, quos uel ignorare uel uitare uel facillime uincere potuerunt, uel certe quod male fundati uirtutum structuram et perfectionis suscipere culmen indigni sunt.

Quamobrem nulli uilis despectusque uideatur hic morbus, qui sicut potest perfacile declinari, ita si quemquam possederit, ad sanitatis remedia uix peruenire concedit. receptaculum namque est uitiorum malorumque omnium radix, et inextricabilis nequitiae fomes efficitur dicente apostolo: radix omnium malorum est filargyria, id est amor pecuniae.

Haec igitur cum remissam tepidamque monachi possederit mentem, primitus eum in exigua summa sollicitans . iustos quosdam et uelut rationabiles ei colores, ob quos uel reseruare sibi aliquid pecuniae debeat uel parare, describit. nam et ea quae praebentur in monasterio queritur non esse sufficientia et sano robustoque corpore uix posse tolerari. quid faciendum si ualitudo mala carnis emerserit et reconditum non fuerit aliquid peculiare, quo sustentetur infirmitas? praestationem monasterii esse pertenuem et neglegentiam erga aegrotantes maximam.