Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Haec autem nemini uideautur uel superflua uel molesta. nisi enim prius exposita fuerint genera uulnerum et origines causaeque morborum fuerint indagatae, nec infirmis poterit adhiberi congrua medicinae curatio nec ualidis conferri perfectae custodia sanitatis. nam et haec et multo his plura ad instructionem iuniorum solent a senioribus, qui innumeros diuersorum -rasus ac ruinas experti sunt, in conlatione proferri. quorum multa saepenumero cognoscentes in nobis, ita senioribus exponentibus ac reuelantibus, uelut qui isdem ipsi quoque passionibus pulsarentur, absque confusionis nostrae uerecundia curabamur, cum et remedia pariter et causas infestantium nos uitiorum taciti disceremus. quae nos non fraternitatis ueriti corpus uel obteximus uel praeteriuimus, sed ne forte delapsus liber in manus eorum, qui in hoc proposito minus instituti uidentur, patefaciat inexpertis, quae desudantibus solis ac festinantibus culmen perfectionis adtingere debent esse conperta.

Triplex itaque est huius ualitudinis morbus, qui ab uniuersis patribus aequali detestatione damnatur: unus hic, cuius superius descripsimus labem, qui decipiens miserabilies quosque ea, quae ne ante quidem cum in saeculo degerent possidebant, congerere persuadet: alius qui haec, quae in primordiis suae renuntiationis abiecerant, post haec resumere ac [*]( 1 ne*G ante IIT possidemt AG1L1 quorum sine dubio nexibus AHr inpeditus Å 2 sine dubio GLT: penitus År omnino 11 peruenere H1 possit A (ex corr) Hx 8 respondisse AHT non haesitauit om. A hessitauit H 4 unde plurimos Ac 6 enim om. A: cr. 25, L YIII, 8, 3. 18, 2. 20; 2 fucrit L 7 potest Å adhibcre II % ualentibus Å 9 multo et H institutionem H 11 causas Hl collatione L 12 agnoscentes H 13 hisdem AG1 ipsi om. L 14 confusione L uerecundine L 15 curabantur LI 1G non om. A 17 sed om A dilabsus A 19 inerpertus Al incxpcrtis P.& H ac] pt H solis nefestinantibus om. L 21 namquc L ualetudinis A 23 describsimus A 24 antea AL\'v 25 congerere G L: congregareAllTv cf. IIII, 14 tit. persuadit Å 26 conuersionis abiecernt A postea Av sumere H )

138
rursum desiderare conpellit: tertius qui initio malo uitiosoque contractus et ab inperfectione incipiens eos, quos semel hoc tepore mentis infecerit, paupertatis ac diffidentiae timore per- I territos spoliare se cunctis mundi facultatibus non sinit, eosque pecunias uel substantias, quas utique renuntiantes abicere debuerant, reseruantes ad euangelicam perfectionem numquam peruenire concedit. quarum trium ruinarum exempla etiam in scripturis sanctis inuenimus non leui poena fuisse damnata.

nam Giezi ea quae ne ante quidem possederat uolens adquirere I non modo gratiam prophetiae possidere non meruit, quam per successionem uelut hereditariam a suo habuit magistro suscipere-\' pere, uerum etiam e contrario aeterna lepra sancti Helisaei maledictione perfunditur, ludas autem uolens resumere pecunias, quas antea Christum secutus abiecerat, non solum ad proditionem domini lapsus apostolatus gradum perdidit, sed etiam uitam ipsam communi exitu finire non meruit eamque biothanati morte conclusit, Annanias et Sapphira reseruantes partem quandam ex his quae possederant apostolico ore morte multantur.