Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Haec igitur erit purgationis huius prima custodia, ant, cum menti nostrae memoria sexus feminei per subtilem sg gestionem diabolicae calliditatis obrepserit, primum recordati ? ne praemissa matris, sororum uel parentum seu certe feminarm sanctarum quantocius eam de nostris recessibus extrudere e stinemus, ne, si fuerimus in ea diutius inmorati, occasione sexus semel indeptus index malorum ad eas personas exinde subtiliter deuoluat ac praecipitet mentem, per quas noxias cogitationes possit inserere. quamobrem illius praecepti iugiter meminisse debemus: omni custodia serua tuum cor, et secundum dei principale mandatum sollicite serpentis obseruare noxium caput, id est cogitationum malarum principia, quibus serpere in animam nostram diabolus temptat, nec sinamus per neglegentiam penetrare in cor nostrum reliquum eius corpus, id est oblectationis adsensum, qui procul dubio, si fuerit intromissus, morsu uirulento mentem interimet captiuatam.