Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Qualitas enim cogitationum, quae distentionibus diei neglegentius custoditur, probatur quiete nocturna. et idcirco cum intercesserit aliqua talis inlusio, non culpa somni credenda est, sed neglegentia temporis praecedentis et manifestatio morbi latentis intrinsecus, quem non primitus noctis hora parturiit, sed intimis animae reconditum fibris ad cutis superficiem somni refectione produxit, arguens occultas aestuum febres, quas per totum diei spatium noxiis cogitationibus pasti contraximus: ut solent malae quoque ualitudines corporum non ea colligi tempestate in qua uidentur emergere, sed neglegentia sunt praeteriti temporis adquisitae, quo pastus quis inprudenter escis contrariis noxios umores sibimet letalesque contraxit.