Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Itaque super ieiuniorum modo haud facile potest uniformis regula custodiri, quia nec robur unum cunctis corporibus inest nec sicut ceterae uirtutes animi solius rigore [*]( 2] I Cor. 15,28. 5] I Cor. 1,80. 10]Eph.4,13. 13] I Cor. 15,28. 17] cf. coni. XIIII. XVIII. XVIIII. ) [*]( 2 reperiri L necdum licet C omnia in omnibus H 3 uideamus cum in H 5 a deo Å et Uulg. 6 et om. Å ergo] enim Å 7 in alio mansuetudo ... castitas om. Å 8 post humilitas a add. in alio patientia reperitur L 9 fc∗m (r eras.) Å 10 uniuersis om. A 11 in om. L 12 compagem L1 fficiens G1 ueniat ergo HT illud om. A 13 potest] quoque Å 14 quod H2LT1 15 dm A plenitudo HT per plenitudinem v omnia om. Å 16 relegionis Gl professionis LI 17 dum H tendimus v 20 uidimus HT 21 multas H1 multis LI 23 eas L specularius Hx peculiarius optenuere G1 optinuere G\'L 24 haut G1T modum aut L 25 robor G1H1LT1S )

85
patrantur. et idcirco quia non in sola fortitudine mentis consistunt (cam corporis enim possibilitate participant), talem super his definitionem traditam nobis accepimus, diuersum quidem esse refectionis tempus et modum et qualitatem pro inpari scilicet corporum statu uel aetate uel sexu, unam tamen esse omnibus pro continentia mentis et animi uirtute castigationis regulam.

neque enim cunctis possibile est ebdomadibus protelare ieiunia, sed ne triduana quidem uel biduana inedia refectionem cibi differre. multis quippe aegritudine et maxime senio iam defessis ne usque occasum quidem solis ieiunium sine laboris adflictione toleratur. non omnibus infusorum leguminum esus conuenit eneruatus nec cunctis purorum holerum habilis est parsimonia nec uniuersis sicci panis refectio castigata conceditur. alius quantitate duarum librarum saturitatem non sentit, alius librae unius siue unciarum sex edulio praegrauatur. attamen unus in omnibus his continentiae finis est, ne quis iuxta mensuram capacitatis suae saturitatis oneretur ingluuie. non enim qualitas sola, sed etiam quantitas escarum aciem cordis obtundit ac mente cum carne pariter inpinguata noxium uitiorum fomitem igneumque succendit.

Quibuslibet escis refectus uenter seminaria luxuriae parit nec praeualet mens discretionum gubernacula. moderari ciborum pondere praefocata.. non sola crapula uini mentem inebriare consueuit: cunctarum escarum nimietas uacillantem eam ac nutabundam reddit omnique integritatis ac puritatis [*](1 paraiitur GH1Tv ideo A mentis animaeque Ar 2 enim eras. in  participantur A 8 diffinit. GH1 accipimus AH1T 4 corporum scilicet HT 6 continentiam G1 7 protdari A 8 cibi om, A 9 deferre H1T a multis p 10 nsque ad HLTv adflictionis labore H 11 tolerantur L1 non in Hx infussorum H1 esas G (sic saepe) usus H 12 pororum A2 porrorum olcrum H ... lis est.... cap. 9 non habet extant in C parsimonia. est L 15 adtamen A 16 est finis H 17 satuh ritatiH om. A honeretur C ingluuiae CL* inglobiae H2 ingluuia G (a in ras. m. 2) 19 inpinguatam Gl ita noxium H 20 sucoendet A 21 VII G non distinguit H quibuslibet... uenter auan. in C refertus G refertur T luxoriae G1H1L1 23 non] non enim AHTc (cap. 6 hic incipit in H) 2i scd functarum Hr uerum cunct L2 uaccillantem L 25 notabundam G1)

86
contemplatione despoliat. Sodomitis causa subuersionis atque luxuriae non uini crapula, sed saturitas extitit panis. audi dominum per prophetam Hierusalem increpantem: quid enim peccaui ? tua Sodoma, nisi quia panem suum in saturitat et abundantia. comedeba.t? et quia per saturitatem panis inextinguibili carnis fuerant ardore succensi, iudicio dei caelitus igne sulphureo concremantur. quodsi illos sola nimietas panis a ? tam praeruptum flagitiorum praecipitium uitio satietatis inpegit quid censendum de his qui uegeto corpore perceptionem carnium ac uini inmoderata libertate praesumunt, non quantum expeti ? inbecillitas, sed quantum animi libido suggesserit usurpantes.

Infirmitas carnis ad puritatem cordis non officit, si haec modo quae fragilitas, non quae uoluptas exigit usurpentur. facilius uidimus uiros qui ab escis corpulentioribus omnimodis!? temperarent, quam moderate usos pro necessitate concessis, qui totum sibi pro amore continentiae denegarent, quam qui eas sub infirmitatis occasione sumentes mensuram sufficientiae custodirent. habet etiam corporis inbecillitas suae continentia ? palmam, dummodo escis defectioni carnis indultis adhuc indigentem se refectione defraudet tantumque esus indulgeat. quantum sufficere ad uiuendi usum temperantiae discretio rigida iudicarit, non quantum desiderii adpetitus exposcit. esculentiores cibi ut procurant corpori sanitatem, ita castitatis non adimunt puritatem, si cum moderatione sumantur. quidquid [*]( 3] Ezech. 16, 49. ) [*]( 1 despoliat G1H2r: dispoliat CAIVLTc adque C luioriae G1H2T 3 profetam CA ilm A 5 habundantia H1T comedebant CG1: recte? 6 dei iudicio A 7 sulfureo C sulphoreo GlHILT 8 proruptum H uitiositatis A2 satietatis uitio HT 9 de] est de G2Sv uegetato A1 uegito G1H2 uigeto G1 perceptione L 10 liberalitate G inmoderata libertate H 11 inuecillitas C animi om. A usurpantis L 12 VIII G infirmitas ... cordis euan. in C offendit H 13 tantummodo Tv fragilitas carnis Ac uoluntas AHT 14 opulentioribus Cc corpolentioribus G2LT 15 moderantes H usus HL concessisse H 17 eis A occassione H occansione T 19 defectionis LI 20 defrudet C fraudet H 21 sufficere om. A iuuendi C 22 iudicaret JP eicolentiores AH1L1 23 cibi om. L\' corporis HTs sauitem H castigatis C 34 quicquid AG2H2LT2 )

87
enim fortitudinis esu eorum percipitur, aegritudinis labore ac defectione consumitur. quamobrem ut nulli statui uirtus parsimoniae adimitur, ita ne integritatis quidem consummatio denegatur.