Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

dum ergo m alio saplenua, in alio iustitia, in alio sanctitas, in alio mansuetudo, in alio castitas, in alio humilitas repperitur, membratim Christus per unumquemque nunc sanctorum diuisus est. concurrentibus uero uniuersis in unitatem fidei ac uirtutis redditur in uirum perfectum, plenitudinem sui corporis in singulorum membrorum conpage ac proprietate perficiens. donec ergo ueniat illud tempus quo sit deus omnia in omnibus, in praesenti potest hoc quo diximus modo, id. est per partes uirtutum esse in omnibus deus, licet nondum plenitudine earum omnia sit in omnibus, quia licet unus religionis nostrae sit finis, professiones tamen diuersae quibus ad deum tenditur, sicut in conlationibus seniorum plenius disputandum est.

ideoque discretionis et continentiae forma ab his est nobis peculiarius expetenda, a quibus uirtutes has per gratiam spiritus sancti uberius uidemus effluere, non quod ullus quae in multos diuisa sunt solus possit adquirere, sed ut in his bonis, quorum capaces esse possumus, ad eorum nos imitationem qui ea specialius obtinuere tendamus.

Itaque super ieiuniorum modo haud facile potest uniformis regula custodiri, quia nec robur unum cunctis corporibus inest nec sicut ceterae uirtutes animi solius rigore [*]( 2] I Cor. 15,28. 5] I Cor. 1,80. 10]Eph.4,13. 13] I Cor. 15,28. 17] cf. coni. XIIII. XVIII. XVIIII. ) [*]( 2 reperiri L necdum licet C omnia in omnibus H 3 uideamus cum in H 5 a deo Å et Uulg. 6 et om. Å ergo] enim Å 7 in alio mansuetudo ... castitas om. Å 8 post humilitas a add. in alio patientia reperitur L 9 fc∗m (r eras.) Å 10 uniuersis om. A 11 in om. L 12 compagem L1 fficiens G1 ueniat ergo HT illud om. A 13 potest] quoque Å 14 quod H2LT1 15 dm A plenitudo HT per plenitudinem v omnia om. Å 16 relegionis Gl professionis LI 17 dum H tendimus v 20 uidimus HT 21 multas H1 multis LI 23 eas L specularius Hx peculiarius optenuere G1 optinuere G\'L 24 haut G1T modum aut L 25 robor G1H1LT1S )

85
patrantur. et idcirco quia non in sola fortitudine mentis consistunt (cam corporis enim possibilitate participant), talem super his definitionem traditam nobis accepimus, diuersum quidem esse refectionis tempus et modum et qualitatem pro inpari scilicet corporum statu uel aetate uel sexu, unam tamen esse omnibus pro continentia mentis et animi uirtute castigationis regulam.