Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Itaque primum nobis ineundum certamen est aduersus gastrimargiam, quam diximus gulae esse concupiscentiam, et in primis de ieiuniorum modo et escarum qualitate dicturi rursus ad Aegyptiorum traditiones ac statuta recurrimus, quibus sublimiorem continentiae disciplinam et perfectam discretionis inesse rationem nullus ignorat.

Uetus namque est beati Antonii admirabilisque sententia, monachum, qui post coenobiale propositum fastigia nititur sublimioris perfectionis adtingere, et adprehenso discretionis examine proprio iam potens est stare iudicio atque ad arcem anachoreseos peruenire, minime debere ab uno quamuis summo uniuersa genera uirtutum expetere. alius enim scientiae floribus exornatur, alter discretionis ratione robustius communitur, alter patientiae grauitate fundatur, alius, humilitatis, alius continentiae uirtute praefertur, alius simplicitatis gratia decoratur, hic magnanimitatis, ille misericordiae, iste uigiliarum, hic taciturnitatis, iste laboris studio superuenit ceteros.

et idcirco monachum spiritalia mella condere cupientem uelut apem prudentissimam debere unamquamque uirtutem ab his qui eam familiarius possident deflorare et in sui pectoris uase diligenter recondere nec quid minus aliquis habeat discutere, sed hoc tantum quid uirtutis possideat contemplari studioseque decerpere (cunctas namque si ab uno uolumus mutuari, aut [*](i] of. Ps. 65,12. ) [*]( 1 profetam CAH darisaime LXT 3 eas Å possumus HT1 4 puritatem L 6 itaque ... certamen euan. in G iuiendum A1 7 castrimargiain L guelae C 8 scarum C pscarum G 9 recurremus v: cf. pag. 63, 5 11 ignoret C 12 uetus ... admirabilis euan. m C uetus ... §. 2 prudentissimam debere desunt in A 13 monachorum G1 15 adque C 17 expectare G 18 rationem L1 21 gratia] luce H 22 snpereminet Hv 24 unamque C 25 deploraro HT 26 uas C ne H1T aliquis] alius$. t. m. 1 A aliquid L 27 yd G2 ex qid possideat] habeat v )

84
difficile aut certe numquam idonea ad imitandum nobis exempla poterunt repperiri), quia, licet necdum Christum omnia factum secundum apostolum uideamus ia omnibus, tamen hoc modo possumus eum, id est per partes in omnibus inuenire. de ipso enim dicitur: qui factus est nobis ex deo sapientia, iustitia, sanctitas et redemptio.