Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Hic idem senex otiosarum fabularum diabolum esse fautorem ac spiritalium conlationum inpugnatorem semper exsistere his declarauit indiciis. nam cum fratribus quibusdam de rebus necessariis ac spiritalibus disputaret, eosque uideret Lethaeo quodam sopore demergi nec posse ab oculis suis pondus somni depellere, otiosam repente fabulam introduxit. ad cuius oblectationem cum eos euigilasse confestim atque erectas aures suas habere uidisset, ingemescens ait: nunc usque de rebus caelestibus i Poquebamur, et omnium uestrum oculi letali dormitione deprimebantur: at cum otiosa fabula intromissa est, omnes expergefacti torporem somni dominantis excussimus. uel ex hoc «rgo perpendite, quisnam conlationis illius spiritalis fuerit inpugnator aut quis huius infructuosae atque carnalis insinuator exsistat. ille etenim esse manifestissime deprehenditur, qui malis adgaudens uel istam fouere uel illam inpugnare non desinit.

Nec minus hoc quoque opus fratris erga puritatem sui cordis intenti et erga contemplationem diuinam ualde solliciti commemorari necessarium reor. qui, cum ei post annos quindecim patris ac matris amicorumque de prouincia ponti conplures epistulae delatae fuissent, accipiens grandem fasciculum litterarum diuque apud semet ipsum uoluens: quantarum, inquit, cogitationum causa erit mihi harum lectio, quae [*]( 2 dño H uecialiter Lv 4 sentiendum L 5 XXX H diabulum Hl 6 erpugnatorem L existere (G2HL2 8 diKputare L letheo codd. a 9 quoddam Lt dimergi L 10 huius H 11 crectas ceruioes auresH 12 ingemiscens AGHL2v (non S) huc usque A 13 dormiUtione HTr depremebantur A depraemebantur Hl 15 somnii dominantes L1 dormitantes H 16 quis H spiritalis om. Å 18 existat GIRL etenim GLv: enim AHT 20 desinot AG1 21 XXXI H quoque hoc L1v quoque (hoc eraa.) L* 23 commemorare 8. I. L, et c 24 prouintia L 25 pontico (o altera in a nmtat.) plures H ouplnres Lx epistolae G2HL 26 aput A 27 inquid AH k )

106
me uel ad inane gaudium uel ad tristitias infructuosas inpellent.

quot diebus horum recordatione qui scripserant intentionem pectoris mei a proposita contemplatione reuocabunt post quantum temporis digerenda est haec mentis concepta confusio quantoque labore rursus iste tranquillitatis reparandus est status, si semel animus litterarum permotus affectu eorumque recensendo sermones ac uultus, quos tanto tempore dereliquit, iterum eos reuisere ipsisque cohabitare animo ac mente coeperit interesse. quos profecto corporaliter deseruisse nihil proderit, si corde eos incipiat intueri ac memoriam, quam saeculo huic renuntians quisque uelut mortuus abdicauit, reuiuiscens eidem rursus admiserit.

haec uoluens in suo pectore non solum nullam resoluere epistulam definiuit, sed ne ipsum quidem fasciculum resignare, ne scilicet eorum qui scripserant uel nomina recensendo uel uultus recordando a spiritus sui intentione cessaret. itaque, ut eum constrictum susceperat, igni tradidit concremandum: ite, inquiens, cogitationes patriae, pariter concremamini nec me ulterius ad illa quae fugi reuocare temptetis.