Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Illa uero quae deposuit uestimenta oeconomo consignata tamdiu reseruantur, donec profectus et conuersationis eius ac tolerantiae uirtutem diuersis temptationibus ac probationibus euidenter agnoscant. et siquidem posse eum inibi durare tempore procedente perspexerint et in eodem quo coepit feruore persistere, indigentibus eadem largiuntur: sin uero quoddam ei eo murmurationis uitium uel paruae cuiuslibet inoboedientiae culpam processisse deprehenderint, exuentes eum monasterii quibus indutus fuerat uestimentis et reuestitum antiquis quae fuerant sequestrata depellunt. nullum etenim fas est cum illis quae accepit abscedere nec quemquam patiuntur illis adhuc indui, quem semel ab institutionis suae regula tepuisse peruiderint. unde etiam copia nulli penitus palam discedendi conceditur, nisi aut in morem serui fugacis captans densissimas [*]( 111 of. Matth. 6, 34. ) [*]( r 2 feductiu H exuetur HI 4 expoliatum HL 5 ouiui affectu omni H 6 discendisse H1 scli G seculi L 7 ne Gt ac] et L om. L 10 sollicitum r 1pauperioribus H 13 fratrum LI suscapari H noncupare L 15 V H 16conuersationes G1 17 tollerantiae Ol 18 perdurarR Lv 19 procidente H\' prospeierint HL 1 in om. L 20 si H quondam L 21 prauae HL huiuslibet H) cuiusque libet L1 26 peruiderent L1 27 copiam H1 discendenti H1 discendendi LI )

52
tenebras nocte diffugiat, aut certe hoc ordine et professione iudicatus indignus cum confusione et nota coram cunctis fratribus- tribus deposita monasterii ueste pellatur.

Cum igitur quis susceptus et hac perseuerantia qua diximus conprobatus ac depositis propriis indumentis habitu monasteriali fuerit accinctus, non statim congregationi fratrum commisceri permittitur, sed deputatur seniori, qui seorsum haud longe a uestibulo monasterii commanens habet curam pere-I grinorum atque aduenientium deputatam eisque omnem diligentiam susceptionis et humanitatis inpendit. cumque ibidem integro anno deseruiens absque ulla querella suum circa peregrinos exhibuerit famulatum, inbutus per haec prima institutione humilitatis ac patientiae atque in ea longa exercitatione praecognitus, admiscendus ex hoc congregationi fratrum alii traditur seniori, qui decem iunioribus praeest, quos sibi creditos ab abbate instituit pariter et gubernat, secundum illud scilicet quod ordinatum in Exodo legimus per Moyseu.