Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Et idcirco ne usibus quidem coenobii profuturas suscipere ab eo pecunias adquiescunt, primum ne confidentia huius oblationis inflatus nequaquam se pauperioribus fratribus coaequare dignetur, tum ne per hanc elationem nullatenus ad humilitatem Christi descendens, cum sub disciplina coenobii non potuerit perdurare, egressus exinde ea, quae in principio. renuntiationis suae spiritali feruore succensus intulerat, tepefactus postea non sine iniuria monasterii sacrilego spiritu recipere atque exigere moliatur. quod omnimodis obseruari debere multis sunt experimentis frequenter edocti. nam per alia minus cauta monasteria simpliciter quidam suscepti eorum, quae intulerant quaeque in dei opere fuerant dispensata, cum ingenti post blasphemia redhibitionem poscere temptauerunt

Quamobrem ita nudatur quisque, cum receptus fuerit, omni pristina facultate, ut ne ipsum quidem quo opertus [*]( 1 rcffutatus JL1 dispectua H* 4 exprobationibus G1 5 tollerantia G1H1 tolerantiae L 7 peraequitur Hl perqueritur L\' inhesserit W 8 nommi L1 10 in illa coebii L 11 destrictione 0\' 12 lAtauerit Hx 15 non distinguit H ussibus Hl 17 pauperibus Gl 19 discendens H1L1 20 poterit L 21 susceptus L 22 ea postea L 23 Mure G* . obseinari G: obseruare HL 25 eorum G: deorum H de eorum (se- quitur rwr. 7—8 litt.) L 27 post haw blasfemiae H reddibitionem G redibitionem H 2R IIII H)

51
est indumentum habere permittatur ulterius, sed in concilio fratrum productus in medium exuatur propriis ac per manus abbatis induatur monasterii uestimentis, ut per hoc se non solum uniuersis rebus suis antiquis nouerit spoliatum, uerum etiam omni fastu deposito mundiali ad Christi paupertatem et inopiam descendisse iamque opibus sustentandum non saeculi arte quaesitis nec de infidelitate pristina reseruatis, sed de sanctis ac piis monasterii largitionibus militiae suae stipendia percepturum atque inde se deinceps uestiendum alendumque cognoscens et nihil habere et nihilominus de crastino non esse sollicitus secundum euangelii discat sententiam, nec erubescat pauperibus id est corpori fraternitatis aequari, quibus connumerari Christus et quorum se fratrem non erubuit nuncupare, quin potius glorietur domesticis eius factum se esse consortem.