Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Ergo patientiam tuam non debes de aliorum sperare uirtute, id est ut tunc eam tantummodo possideas, cum a nemine fueris inritatus (quod ut possit non euenire, tuae non subiacet potestati), sed potius de humilitate tua et longanimitate, quae in tuo pendet arbitrio.

Et ut haec omnia, quae latiore sermone digesta sunt, cordi tuo facilius inculcentur ac tenacissime tuis sensibus ualeant inhaerere, quoddam ex his breuiarium colligam, per quod possis breuitate et conpendio mandatorum memoriter [*]( 4] Pa. 88,2-3. 10] cf. I Cor. 3,18. ) [*]( 1 nec BHT: non (on m ras. G) GL quicquam H1 a quoquam H\' (del. uel) 4 tno] toto H 6 dum consistit L: cum consisteret (con- asterit G1H1) GHv cum consistit T cf. Conl. XVI, 26, 2 aduersus HTv ommutui H1 9 trea H1 ornat H2 commendat H comendet L te post praeoeptum habet L 11 deiudicans H* 12 cum om. H 14 quidquid G1S1T: quicquid rell. lex HL: ex 0 15 uel ex senicris GH2 examine G* 16 cenubio H1 18 non distinguit H paenitentiam H1 10 inritatns fueris L 21 tna om. L longamnimitate Lt 22 pendit G2H1 28 non distinguit H latiori HLv degesta G1H1 24 inculentur G1 in tois L 25 collegam H1 ) [*]( XVII. Cass. 1 ) [*]( 18 )

78
uniuersa conplecti. audi ergo paucis ordinem, per quem scandere ad perfectionem summam sine ullo labore ac difficultate praeualeas. principium nostrae salutis ac sapientiae secundum scripturas timor domini est. de timore domini nascitur conpunctio salutaris. de conpunctione cordis procedit abrenuntiatio, id est nuditas et contemptus omnium facultatum. de nuditate humilitas procreatur. de humilitate generatur mortificatio uoluntatum. mortificatione uoluntatum exstirpantur atque marcescunt uniuersa uitia. expulsione uitiorum uirtutes fruticant atque succrescunt. pullulatione uirtutum puritas cordis adquiritur. puritate cordis apostolicae caritatis perfectio possidetur.

DE SPIRITU GASTRIMARGIAE. CAPITULA.

I. Transitus de institutis monachorum ad conluctationem octo principalium uitiorum.

II. Quod causae uitiorum, sicut in omnibus immorantur, ita ab omnibus ignorentur, et quia ad manifestandas eas domini egeamus auxilio.

III. Quod prima nobis conluctatio sit aduersus spiritum gastrimargiae, id est concupiscentiam gulae.

IIII. Testimonium abbatis Antonii, quo docet unamquamque uirtutem ab illo qui eam peculiarius possidet expetendam.

[*](3] Prou. 9, 10. )[*]( 1 pacis L 2 dificultate L 3 patientiae G 4 conpuntio G1 6 contentua L 7 uoluptatum bis НST 8 de mortificatione HLT extirpantur G2H 9 fruticant G2S: frutificant G1 fructificant HLTv 10 pnlulatione G1H2 11 posaidetur. Eiplioit de institutis ronuntiantium (ren. inst. Z) iiber •IIII• GLT: om. H Incipit de spiritu gastrimargiae (castrim. L) liber quintus (V L) HL: om. GT Incip capirul sequentis lib. G Incipiunt capitula de libro quinto HT Incipiant tituli einsdem libri L )[*]( 15 transitur T ad LT: de H 18 ignorantur Tv quia HLT: quod p 19 auxilium HT 21 castrimargiae L concupiscentię L 22 quod H )
79

V. Quod non possit ab omnibus uniformis ieiuniorum regula custodiri.

VI. Quod non solo uino mens inebrietur.

VII. Qua ratione infirmitas carnis puritatem cordis nequeat inpedire.

VIII. Quod pro perfectae continentiae fine esca sumenda sit.

VIIII. De mensura castigationum adsumendarum remedioque ieiunii.

X. Ad conseruandam mentis et corporis puritatem abstinentiam ciborum non posse sufficere.

XI. Concupiscentias corporis non extingui nisi cum omnium exstirpatione uitiorum.

XII. De agone carnali etiam spiritalis agonis imitationem esse sumendam.

XIII. Quod, nisi gulae fuerimus uitio liberati, nequaquam possumus ad pugnas interioris hominis peruenire.

XIIII. Quomodo possit gulae concupiscentia superari.

XV. Quomodo ad custodiendam cordis sui puritatem monachus esse debeat semper intentus.

XVI. Quod monachus secundum Olympiaci certaminis morem non possit spiritales conficere pugnas, nisi obtinuerit bella carnalia.

XVII. Quod fundamentum ac basis spiritalis agonis in gastrimargiae sit certamine conlocata.

XVIII. Per quot genera certaminum atque palmarum beatus apostolus ad coronam sublimissimi agonis ascenderit.

XVIIII. Quod athletis Christi, donec in corpore commorantur, pugna non desit.

XX. Quod non debeat monachus sumendi cibi tempus excedere, si uult ad pugnas interiorum certaminum peruenire.

[*]( 3 solum H inebriatnr HTv 4 puritate L quęat L 6 quo L pro om. H 7 remediaque L 9 abstinentiae LT 12 eitirpatione HT 13 spiritales ngones H 16 possimus v 17 concupiscenti? L 20 quo- modo HT olimpiaci H 21 posse L conferre HT obtenuerit HT* 23 quomodo HT bassis HT uasis L castrimargiae L 25 per om. H quod H 26 subimissimi L 27 anthletis H 30 si uult ad pugnas om. L, spat. uacuo rdicio certAminis L )[*]( 13* )
80

XXI. De interiore monachi pace et abstinentia spiritali.

XXII. Quod idcirco nos oporteat exercere continentia corporalem, ut per ipsam perueniamus ad spiritale ieiunium.

XXIII. Qualis esse monachi debeat cibus.

XXIIII. Quod in Aegypto indifferenter uiderimus suo aduentu nostro solui cotidiana ieiunia.

XXV. De continentia senis, qui ita sexies cibum sumpsit ut seruaret esuriem.

XXVI. De eo sene qui in cellula sua escam numquam solus accepit.

XXVII. Quid de fructu studii sui professi sunt abbas Paesius et Iohannes.

XXVIII. Quam exempli sui professionem abba Iohannes discipulis reliquerit decessurus.

XXVIIII. De abbate Machete inter conlationes spiritales numquam dormitante et semper inter terrenas fabulas obdormiente.

XXX. Eiusdem senis de nemine iudicando.

XXXI. Increpatio eiusdem senis, cum fratres inter spiritales conlationes dormitantes ad narrationem otiosae fabulae uidisset expergefactos.

XXXII. De epistulis priusquam legerentur incensis.

XXXIII. De absolutione quaestionis, quam abbas Theodorus orando promeruit.

XXXIIII. De sententia eiusdem senis, qua docuit quo studio monachus possit adsequi scientiam scripturarum.

XXXV. Increpatio eiusdem senis, cum ad meam cellulam media nocte uenisset.

[*](1 interiori HTv 2 oportet HT 3 ipsum L spiritale Lx 4 quales H cibi debeant H cibus debeat v cibi monachi debeat T 5 egyptu L 6 n5n (= nostri) L 8 ut LT: et H 9 cellola H cella Tv 11 sunt] stic HLT pessius H pesius LT 12 iohannis HT 13 abba T: abbas H abbatis L iohannis HL 14 discipulis L: disciplis suis HT requirit HT 15 mach? L 10 donnitante] hic incipit A dormitante L inter terrenas A: in terrenas HT internas L obdormiente L 18 frater H 19 con-locutiones dormientes H 21 epistolis HL relegerentur H 25 scrib-turarum A 26 hunc titulum om. T senis om. H cellam HL 27 modia om. A uenisset media nocte (transpos. m. 1) L)
81

XXXVI. Descriptio heremi quae est in Dioleo, in qua anachoretae commorantur.

XXXVII. De traditis nobis ab abbate Archebio cum instructu suo cellis.

XXXVIII. De debito quod abbas Archebius manuum suarum opere pro matre dissoluit.

XXXVIIII. Qua simulatione cuiusdam senis abbati Symeoni, cum otiosus esset, opus manuum sit prouisum.

XL. De pueris, qui deferentes ad aegrotantem ficus non degustatis eisdem fame in heremo defecerunt.

XLI. Sententia abbatis Macari de obseruantia monachi uel tamquam diutissime uicturi uel tamquam cotidie morituri.

Quintus nobis iuuante deo liber iste procuditur. nam post quattuor libellos, qui super institutis monasteriorum digesti sunt, nunc arripere conluctationem aduersus octo principalia uitia uestris orationibus domino confortante disponimus, id est primum gastrimargiae, quae interpretatur gulae concupiscentia, secundum fornicationis, tertium filargyriae, quod intellegitur auaritia, uel ut proprius exprimatur, amor pecuniae, quartum irae, quintum tristitiae, sextum acediae, quod est anxietas siue taedium cordis, septimum cenodoxiae, quod sonat uana seu inanis gloria, octauum superbiae. quem ineuntes agonem tuis precibus, o beatissime papa Castor, nunc inpensius indigemus, [*](1 describtio A heriini A1 est om. H diolco H diulcho L quo L anaohoritae AHL 8 structu L 5 archebeos manum H 6 desoluit HT dlssoluit pro matre A 7 quo H senioni H 9 floos L 10 herimo A 11 machari H macarii A macharii LT 12 uel] etZr moriturl Finiunt capitula. incipit liber de spu gastrimargiae A Incipit de s̴p̃u castrimargiae liber quintus G Expliciunt tituli libri quinti. Incipit textos eiusdem libri L Finiunt cap. Incipit liber quintus T nihil inscrip- tum poRt capitula in H ) [*](13 dño AHT: cf. I, 1, 1. III, 1. XII, 2. 24 aduersus castrimargiam liber L producitur HT 14 libellos ... cap. 4,2 enim dicitur extant in C, in cuius pag. 63 duo primi uersus euanucrunt monachorum Ar 17 castrimargiae G2L concupiscentie L 18 ftlargiriae GHT philargiriae L 19 uelud H1 paecuniac C 20 accidian HT1 seu A 11 coenodoxiac GLT niuo H 23 inponsus C)

82
ut primum naturas eorum tam minutas, tam occultas tamque obscuras inuestigare condigne, deinde causas eorundem sufficienter exponere, tertio ut idonee curationes eorum ac remedia possimus inferre.