Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Quae omnia ut possis consequi et sub hac regula spiritali perpetuo perdurare, tria haec in congregatione necessario custodienda sunt tibi, ut scilicet secundum Psalmistae sententiam: ego\tautem tamquam surdus non audiebam: et sicut mutus non aperiens os suum, et factus sum sicut\t homo non audiens: et non habens in ore suo redargutiones, tu quoque uelut surdus et mutus et caecus incedas, ut absque illius contemplatione, qui tibi fuerit ad imitandum merito perfectionis electus, uniuersa, quaecumque uideris minus aedificationis habentia, uelut caecus non uideas, nec animatus eorum qui haec agunt auctoritate uel forma ad id quod deterius est et quod ante damnaueras traducaris.

si inoboedientem, si contumacem, si detrahentem audieris uel secus quam tibi traditum est aliquid admittentem, non offendas nec ad imitandum eum tali subuertaris exemplo, sed ut surdus, qui haec [*](3]\tcf. I Ioh. 4, 18.\t19]\tPs. 37, 14-15. 1 prumptus GlHx promtus L 5 obseruabat G1\t7 subplici Hx 9 non distinguit H 11 immo om. L uel a L 12 adque H1 ad] in H 13 accidit L 16 non distinguit U hac om. G 17 trea H1 21 redargutione L 23 ullius G1\t25 aedificationem H uideris HlT uidearis L)

77
penitus nec audieris, uniuersa transmittas. si tibi uel cuiquam conuicia, si inrogantur iniuriae, esto inmobilis et ad responsionem talionis ut mutus ausculta, semper hunc Psalmistae uersiculum in tuo corde decantans: dixi: custodiam uias meas: ut non delinquam in lingua mea. posui ori meo custodiam, dum consistit peccator aduersum me. obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis.

uerum et quartum hoc prae omnibus excole, quod haec quae supra diximus tria ornet atque commendet, id est ut stultum te secundum apostoli praeceptum facias in hoc mundo, ut sis sapiens, nihil scilicet discernens, nihil diiudicans ex his quae tibi fuerint imperata, sed cum omni simplicitate ac fide oboedientiam semper exhibeas, illud tantummodo sanctum, illud utile, illud sapiens esse iudicans, quidquid tibi uel lex dei uel senioris examen indixerit. tali etenim institutione fundatus sub hac disciplina poteris durare perpetuo et de coenobio nullis temptationibus inimici, nullis factionibus deuolueris.