Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

cane ne quando superbiam, quam nunc incipiens ardore fidei ac plena humilitate calcasti, cum coeperis psalmorum uel professionis huius quandam notitiam degustare, paulatim elatus resuscitare mediteris ac sec-undum apostoli sententiam quae destruxisti iterum reaedificans praeuaricatorem constituas temet ipsum, sed potius ut in hac nuditate, quam coram deo et angelis eius professus es, ad finem usque perdures, in hac quoque humilitate ac patientia, qua ut [*]( 13] cf. Matth. 24. 18. 16] I. c. 17. 20] Luc. 9, 62. 26] cI. Gal. % 18. ) [*]( 3 praeteritorum H 4 spirat G2v elimeutis H2 8 uitis Hl elimentis H1 illuc r 12 non distinguit H aliquid H 14 tonica H spoliaueris H1 eipoliaueras Lc 15 neue HLT1 (ue in T era».): neque Gv terrenas L 18 dimisisti L 19 et] ut H scli G 22 aliquaodo H 26 distruxisti G* 27 costituas Gl temet ipsum constituAa H )

74
suscipereris in monasterio decem diebus pro foribus perseueran multis lacrimis inplorasti, non modo persistas, uerum etiar proficias atque succrescas. satis enim miserum est, ut cur debeas a rudimentis ac primordiis tuis prouehi et ad per fectionem tendere, etiam ab ipsis incipias ad inferiora recidere non enim qui coeperit haec, sed qui perseuerauerit in hi usque in finem, hic saluus erit.

Uersutus enim serpens calcanea nostra semper ob seruat, id est insidiatur exitui nostro et usque ad finem uita nostrae nos subplantare conatur. et idcirco bene coepisse ni proderit nec pleno feruore renuntiationis arripuisse principai ?? si haec congruus etiam finis non similiter commendarit atqu? concluserit, Christique humilitas atque paupertas, quam nun coram ipso professus es, usque ad extremum uitae, qumad modum arrepta est, a te non fuerit custodita. quod ut poss? implere, tu eius capita, id est cogitationum principia sempe? obserua, ad seniorem scilicet mox ea deferens. ita enim disc ? perniciosa initia eius conterere, si nil ex eis seniori tuo ert bueris reuelare..

Quapropter secundum scripturae sententiam egresso sus ad seruiendum domino sta in timore dei, et pra. para animam tuam. non ad requiem, non ad securitaten non ad delicias, sed ad temptationes et angustias. per mu tas enim tribulationes oportet nos introire in regnu ? dei: angusta namque est porta et arta uia quae duc ? ad uitam, et pauci sunt qui inueniunt eam. considera ergo te de paucis et electis effectum et ne exemplo ac tepo? multitudinis refrigescas, sed uiue ut pauci, ut cum paucis ii [*]( 6] Matth. 24,18. 8] cf. Ps. 55,7. 21] Sir. 2, 1. 23] Act. 14, 2 25] Matth. 7,14. ) [*](1 X. G decim L1 prae HT1 5 recedere GT 8 non distinguit. 9 ad GLT: in Hv 10 et om. L nil G: nihil reU. a cf. Coni. III, 5, 11 abrenontiationis HT 12 etiam haec congruus L commendaaerit 1 14 quemammodum L 16 caput eius H 17 discis L 18 pernit. eius initia Hv nihil HLv 20 non distinguit H 21 dei] dñi I 28 dilicias Gl dilitias L temtationes H temptationem L 27 te on HL1 28 ut pauci om. H )

75
ueniri merearis in regno: multi enim sunt uocati, pauci uero electi, et pusillus est grex cui conplacuit pater dare hereditatem. itaque non leue noueris esse peccatum, perfectionem professum quempiam ea quae sunt inperfecta sectari. ad quem perfectionis statum his gradibus atque hoc ordine peruenitur.