Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Abrenuntiatio nihil est aliud quam crucis ac mortificationis indicium, ideoque noueris hodierno die te huic mundo et actibus ac desideriis eius esse defunctum teque secundum apostolum mundo huic esse crucifixum tibique hunc mundum. considera ergo condiciones crucis, sub cuius te deinceps sacramento oportet in hac luce uersari, quia iam non tu uiuis, sed uiuit in te ille qui est pro te crucifixus. eo ergo habitu ac figura, qua pro nobis in patibulo fuit ille suspensus, nos quoque necesse est in hac uita degere, ut scilicet secundum Dauid adfigentes de timore domini carnes nostras uniuersas uoluntates ac desideria non nostrae concupiscentiae seruientia, sed mortificationi eius habeamus adfixa. sic enim praeceptum domini inplebimus dicentis: qui non accipit crucem suam et sequitur me, non est me dignus. sed forte dicas: quomodo potest homo crucem iugiter portare, uel quemadmodum uiuens quis possit esse crucifixus?? audi rationem breuiter.

Crux nostra timor domini est. sicut ergo crucifixus quis iam non pro animi sui motu membra sua quoquam mouendi uel conuertendi habet potestatem, ita et nos uoluntates nostras ac desideria non secundum id, quod nobis suaue est ac delectat ad praesens, sed secundum legem domini quo nos illa constrinxerit adplicare debemus. et sicut is qui patibulo crucis adfigitur non iam praesentia contemplatur nec de suis adfectionibus cogitat, non pro crastino die sollicitudine curaque [*]( 9] cf. Gftl. 6, 14. 11] cf. Gal. 2, 20. 14] cf. Pu. 118,120. 13] Matth. 10, 38. ) [*]( 1 rerum LI 2 distitutor G1H1 3 existeres H 4 coguoscere G 6 non distmguit H ac] et H 8 ac] et L eius om. H 10 conditiones GWLT hac huius HT 11 quia] in qua L 12 pro te est L 14 in hacęc luce H 15 uoluptat.es H 18 dicentes H1 20 homo potest L 22 non disttn- guii H 24 uoluptates H1 26 dUectat H1 27 constrincxit H his qui in H 29 affectibus H )

73
distenditur, nulla possidendi concupiscentia permouetur, nulla superbia, nulla contentione, nulla aemulatione succenditur, non de praesentibus dolet iniuriis, non praeteritarum iam recordatur seque, cum adhuc spiret in corpore, cunctis elementis credit esse defunctum, illuc praemittens sui cordis intuitum, quo se non dubitat ilico transiturum, ita nos quoque timore domini crucifixos oportet his omnibus, id est non solum carnalibus uitiis, uerum etiam ipsis elementis mortuos esse, illic habentes oculos animae nostrae defixos, quo nos sperare debemus momentis singulis migraturos. hoc enim modo mortificatas poterimus uniuersas concupiscentias et affectus habere carnales.

Caue ergo ne quid aliquando eorum resumas, quae renuntians abiecisti, et contra interdictum domini de agro euangelicae operationis reuersus inueniaris tunica tua qua te spoliaueras reuestiri, neue ad humiles terrenasque mundi huius concupiscentias ac studia reuoluaris et contra Christi mandatum de perfectionis tecto descendens tollere aliquid praesumas ex his quae renuntians abdicasti. caue ne parentum, ne affectionis pristinae recorderis et ad curas saeculi huius sollicitudinesque reuocatus secundum saluatoris sententiam ponens manum tuam super aratrum ac respiciens retro regno I caelorum aptus esse non possis.