Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

ubi diutius pro foribus perseuerans cunctorum fratrum genibus prouolutus ut susciperetur summis precibus ambiuit. cumque multo despectu tandem fuisset admissus, quod scilicet decrepitus senex et qui omnem suam peruixisset aetatem ingredi coenobium postularet, quo tempore iam ne deseruire quidem suis uoluptatibus praeualeret, ac ne hoc ipsum quidem causa religionis expetere eum adsererent, sed famis et inopiae necessitate constrictum, ut seni nullique operi penitus apto horti cura diligentiaque mandatur.

quam sub alio fratre iuniore, qui eum sibi creditum retinebat., exercens sic eidem subdebatur tantaque oboedientia desideratam humilitatis excolebat uirtutem, ut non solum ea, quae ad horti diligentiam pertinebant, uerum etiam uniuersa officia, quae erant cunctis aspera uel indigna atque ab omnibus ducebantur horrori, tota cotidie sedulitate conpleret. conplura uero etiam nocte consurgens ita furtim nullo teste uel conscio tenebris occulentibus efficiebat, ut penitus auctorem operis nemo deprehenderet. cumque ibidem triennio delitescens per uniuersam Aegyptum dispersis ubique fratribus quaereretur, a quodam tandem uisus, qui de Aegypti partibus commearat, uix potuit pro humilitate habitus sui ac uilitate officii quod gerebat agnosci.

nam sarculo deorsum incuruus laxabat holeribus terram, deinde stercus umeris suis aduectans eorum radicibus ingerebat. cumque haec intuens frater super agnitione eius diutissima fuisset haesitatione [*]( 1 et om. L credit T 3 diutius G: dintissime HLTv prae H 50 ambiebat H dispectu HILxT 6 suam peruixisset aetatem LT: suam peruexitegisset aetatem H uitam suam peruixisset aetate G fort. uitae suae peruixisset aetatem: cf. v, 38, 1 7 postolaret L\' 8 uolumptatibua L uoluntatibus WT1 quidem om. L 10 nulli HLI abto H* 11 orti H ciiuviori H1 12 retenebat H1 subiebatur H 13 oboedientie L deaiderate HT: cf. p. 68, 24 16 cottid. L1 17 conpleuit cumplura H1 aero om. Ltv ụẹṛụṃ etiam H uerum etiam T] 20 delitiscens GILI deleteacens H deletiscens T uniuersum L 21 undique L tamdem H h 22 commearet H1 23 offici W 24 oleribus terram laxabat T. humaris ELT 25 intendens H )

70
detentus, propius tandem accedens et non solum uuItum, sed etiam sonum uocis diligenter explorans ad pedes eius comminus cecidisset, primo quidem super hoc stuporem summum uidentibus cunctis incussit, cur uidelicet istud fecerit ei, qui apud ipsos uelut nouicius ac de saeculo nuper egressus habebatur extremus, post uero miraculo sunt maiore perculsi, cum eius nomen, quod apud ipsos quoque magna fuerat opinione conpertum, protinus prodidisset.

a quo uniuersi fratres prioris ignorantiae ueniam postulantes, quod eum uidelicet tanto tempore inter iuniores ac paruulos deputassent, inuitum ac flentem, quod inuidia diaboli digna sibi fuisset conuersatione atque humilitate fraudatus, quam diutissime requisitam tandem se quando inuenisse gaudebat, nec meruisset uitam suam in illa quam arripuerat subiectione finire, ad proprium coenobium? reuxerunt, custodientes eum summa diligentia, ne ab eis quo que similiter quoquam dilapsus aufugeret.