Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Cuius fides atque deuotio in tantum deo fuit accepta, ut diuino statim testimonio conprobata sit. reuelatum namque est continuo seniori hac eum oboedientia Abrahae patriarchae opus inplesse. cumque breui tempore transacto idem abbas coenobii de huius mundi commoratione migraret ad Christum, hunc praeponens cunctis fratribus successorem sui atque abbatem monasterio dereliquit.

Non tacebimus etiam nobis cognitum fratrem secundum saeculi huius ordinem summae familiae: nam patre comite ac ditissimo oriundus fuit, studiis quoque liberalibus non mediocriter institutus. qui relictis parentibus cum ad monasterium peruolasset, ad conprobandam mentis humilitatem uel fidei eius ardorem confestim ei a seniore praeceptum est, ut decem sportas, quas necesse non erat publice uenditari, ceruicibus suis onerans distrahendas per plateas circumferret, adiecta condicione, qua diutius in hoc officio retineretur, ut, si forte unus eas pariter coemere uoluisset, non cederet, [*](1 quodam L imfaDtem L 2 adaersum GI praecipit H1 pairem LI 3 tum GHL2: tunc L1v sibi G: hoc sibi Hr sibi hoc Lc 4 propriis ulnis H 5 boram H iacturus L* 6 ui G: nisi HLv 8 obiederent G1H1 proiectum namq. et H et oua. r 12 XXXII H 36L 18 statim in H cumprobata L reuelatam Gl 14 cum L 15 commemoratione LI 17 sibi c 19 XXXIII H 20 sch G 21 studissque L 22 iostitutis H 23 humilitatem mentis L 24 uel] ac L statim H seniori LI 25 X. G decim Lx puplice H1L 26 bonem H1 detrahendas H1 27 conditione G quo deuotius H rete- nr H1 28 non concederet H )

68
sed singillatim eas quaerentibus uenundaret. quod ille tota deuotione conpleuit et omni confusionis uerecundia pro nomine ac desiderio Christi calcata sportas umeris suis inponens pretio statuto distraxit ac pecuniam ad monasterium reportauit, nequaquam perterritus tam uilis et insueti officii nouitate nec considerans indignitatem rei nataliumque splendorem ac uenditionis iniuriam, dum illam Christi humilitatem, quae est uera nobilitas, per oboedientiae gratiam desiderat obtinere.

Coartat nos libelli modus ad finem tendere: sed oboedientiae bonum, quae inter ceteras uirtutes primatum tenet, non patitur nos eorum gesta qui per hanc claruerunt. penitus silentio praeterire. propter quod utrumque congrue temperantes, id est tam breuitati quam studiosorum desideriis atque utilitatibus seruientes unum adhuc ponemus humilitatis exemplum, quod non ab incipiente, sed a perfecto atque abbate conpletum non solum iuniores instruere, sed etiam seniores ad perfectam humilitatis uirtutem lectione sua poterit incitare

uidimus itaque abbatem Pinufium, qui cum esset inmanis coenobii presbyter, quod est in Aegypto non longe a Panephyasi ciuitate, et pro ipsa reuerentia uel uitae suae uel aetatis uel sacerdotii cunctis honorabilis ac uenerandus existeret, uider se pro hoc ipso humilitatem illam, quam secundum suae mentis ardorem concupierat, exercere non posse nec habere quo uirtutem desideratae subiectionis extenderet, clam fugiens de coenobio secessit solus in Thebaidos ultimas partes, ibique deposito habitu monachorum adsumpta saeculari ueste coenobium Tabennesiotarum expetit, quod sciebat cunctis esse districtius, [*](2 post conpleuit in H cap. 34 incipit confussionis H] 8 humeris G2HL 4 dctraiit H1 portauit LI 5 offlci LI 7 uera est HC 8 de∗siderat L 9 non distinguit H cohortat L motus L1 18 bre-uita.te L\' 14 ponimus H1L 17 post iucitare in H cap. 35 incipit 18 uidimus] incipit T pinuflum GH2 : penufium H1 pynuphium L piou-phium T 19 prb G praesbiter H presbiter L pauefysi G panifisi H panephy∗sy L panephisi T 21 uenerabilis ac honorandus L ertiterit H 23 concupiuerat LT nec onl. L1 24 desiderante LI 25 thebaidos 0: thebaidas H2T thebaidae H3 thybaidos (do in ras.) L 26 s§culi L1 27 tabennesiotarum GT: tabenensiotarum HL expetit G1HL1T: expetiit G2SL2v )

69
et in quo se uel pro longitudine regionis credidit ignorandum uel pro magnitudine monasterii ac multitudine fratrum facile posse celari.