Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

cumque tauter infans sub oculis eius per dies singulos ageretur, pro amore nihilominus Christi et oboedientiae uirtute rigida semper atque inmobilia patris uiscera permanserunt. non enim reputabat iam suum filium, quem secum pariter obtulerat Christo, nec curabat de praesentibus eius iniuriis, sed potius exultabat, quod eas nequaquam infructuose tolerari cernebat, parum cogitans de lacrimis eius, sed de propria humilitate ac perfectione sollicitus. quam districtionem mentis illius atque inmobilem rigorem peruidens coenobii senior, ad conprobandam penitus animi eius [*](1 perseuerentia L1 omnium L 2 ut om. H 3 elioerit H1 eli- • a ouit L 5 uissione H1 6 abicerat H abdioaret L 7 saltem H2 superesset L1 8 diuitem se iam OH: se iam diuitem Lv sciebant LI 10 plurii Н2r affectiooe Lc caritate an oboedientia et mortificatione L2c 12 ferre LI 15 possit L1 16 colafis G colopbis H1 17 optutibus 01 18 infligi 0 et \'omnia ms.\' Cuyckii: imferri L inferri Hr 19 surdentibus H1 imfectas L 21 regida LI 22 enim recordabatur neo reputabat iam (iam s. I. m. 2) filium suum L 24 has H 25 tollerari G1H1 28 et ad GS1 anime H1)

67
constantiam, cum plorare quadam die uidisset infantem, simulans se aduersus eum commotum praecepit patri, ut tollens eum iactaret in flumen.