Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

quod nt plenins probaretur, utrum uideHoet plus faceret affectionem sanguinis ac suorum uiscerum caritatem, an oboedientiam et mortificationem Christi, quam renuntians quisque pro eius debet amore praeferre, de industria neglegebatur paruulus, pannis potius quam uestimentis indutus, sordibus quoque ita obsitus ac foedatus, ut offendere potius quam delectare paternos oculos posset, quotiens ab eo fuisset aspectus, sed etiam colaphis atque alapis expositus diuersorum, quas plerumque sub obtutibus suis innocenti paruulo etiam gratis cernebat infligi, ita ut numquam genas eius nisi lacrimarum sordentibus uestigiis uideret infectas.