Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

De canonico modo orationum atque psalmorum, qui debeat in diurnis conuenticulis per monasteria custodiri, ad Înstitutionem eius, qui renuntiat huic mundo, narrationis nos ordine prouocante transimus, condiciones in primis, quibus hi qui ad deum conuerti cupiunt recipiantur in coenobiis, breui quantum possumus studentes sermone conplecti, quaedam scilicet de Aegyptiorum, quaedam de Tabennesiotarum regulis admiscentes, quorum Thebaide est coenobium, quantum numero populosius cunctis, tanto conuersationis rigore districtius, siquidem in eo plus quam quinque milia fratrum ab uno regantur abbate tantaque sit oboedientia hic tam prolixus numerus monachorum omni aeuo seniori suo subditus, quanta non potest apud nos unus uni uel oboedire pro modico tempore uel praeesse.

Quorum tam longa perseuerantia et humilitas atque subiectio quemadmodum tam diuturna perduret quaue institutione formetur, per quam usque ad incuruam senectam in coenobio perseuerent, opinor nos ante omnia debere praestringere (tanta namque est, quantam neminem in monasteriis nostris ingressum De anno quidem integro tenuisse meminimus), ut, cum renuntiationis eorum primordia uiderimus, consequens fuisse intellegamus, ut in tam sublimia perfectionis fastigia talium initiorum fundamenta. consurgerent.

Igitur ambiens quis intra coenobii recipi disciplinam non ante prorsus admittitur, quam diebus decem uel eo amplius pro foribus excubans indicium perseuerantiae ac desiderii sui pariterque humilitatis ac patientiae demonstrauerit. cumque omnium praetereuntium fratrum genibus prouolutus [*]( v lucipit (liber add. H) de institutis renuntiantium liber (liber om. H) IIII. (quartus H) GHL ) [*]( I atque Gll: et L 2 diuturuis LI 3 rennuivt G1 4 conditioues codd hii G1H1L1 5 dũm H recipiuntur Gl 7 M τatabenensiorum L tabenisiotarum II B thebaide G: thebaidp L* tebaidae ex tebaida H in thebaidẹ L1 (r) quauto 0 0 tantum Jl destrictius L 10 regun- tur G2 11 tantaeque L2 fit G oboedientiae L his G2 prolixins H1 12 possit H 15diurna H1 16 curuam L 17 pręstringere G: porstringerfi HLv 18 monasteris L1 19 nr-c H 21 talia H22 consurgerent cạpịtụḷụṃH 23 cenubii H1 24 decim H1L1 25 prae Jl)

50
et ab uniuersis de industria refutatus atque despectus, tamquam qui non religionis sed necessitatis obtentu monasterium optet intrare, iniuriis quoque et exprobrationibus multis adfectus experimentum dederit constantiae suae, qualisque futurus\' sit in temptationibus, obprobriorum tolerantia declarauerit, atque ita fuerit explorato mentis ardore susceptus, diligentia summa perquiritur, ne de pristinis facultatibus suis inhaeserit ei uel unius nummi contagio.