Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Cuius moderationis causam nonnulli in quibusdam occidentalibus ciuitatibus ignorantes et maxime in urbe idcirco putant absolutionem sabbati minime debere praesumi, quod apostolum Petrum in eodem die contra Simonem conflictaturum adserunt ieiunasse. ex quo magis apparet hoc eum non canonica consuetudine fecisse, sed praesentis potius necessitate conflictus, siquidem et ibi pro hac eadem re non generale, sed speciale uideatur Petrus discipulis suis indixisse ieiunium. quod utique non fecisset, si scisset illud canonica consuetudine solere seruari, idem procul dubio etiam dominico die paratus indicere, si certaminis ipsius in eum conpetisset occasio. nec tamen ex hoc statim canonica fuisset ieiunii regula promulganda, quod non generalis obseruatio statuerat, sed ut semel fieret ratio necessitatis extorserat.

Uerum ne hoc quidem ignorandum die dominica unam tantummodo missam ante prandium celebrari, in qua psalmorum atque orationum seu lectionum pro ipsius collectae uel communionis dominicae reuerentia sollemnius aliquid ac propensius inpendentes in ipsa tertiam sextamque pariter consummatam reputant. itaque fit ut et de obsequiis orationum nihil inminuatur adiectione scilicet lectionum, et nihilominus differentia quaedam uel remissio uideatur fratribus indulgeri pro reuerentia dominicae resurrectionis prae cetero tempore, quae et totius septimanae uideatur obseruantiam relaxare, et pro hac ipsa quae intermiscetur quadam differentia eundem diem [*]( 3 ieiunantes H1 ieiunant L saltem H3 refocilatum ita codd. 4 bissescet ac deficiet H 5 non distinguit G XIII II 0 urbc roma HL et tres codd. Cuyckti 8 nymonem G2L conflicturum 11 9 adserant HLc ex canouica L 15 conpetisset scripsi: conpegisset GLr in eo contigisset H 16 ieiuni L1 19 XI L: X G XIIII H dominica GH: dominico Lv 20 quo II 22 commonionis L1 ac proipsius G: om, 8 25 adiectio G1 deferentia L 27 domicap L 29 defferentia L eum diem Lt eundem (om. diem) L1 )

45
uelut festiuum prouocet rursum sollemnius expectari, minusque faciat, ebdomadis uenturae ieiunia huius expectatione sentiri. semper enim aequanimius quaelibet fatigatio sustinetur et sine fastidio labor inpenditur, si interiecta ei uicissitudo quaedam uel operis inmutatio qualiscumque succedat.

Denique etiam in ipsis diebus, id est sabbato uel dominica seu feriatis temporibus, quibus prandium pariter et cena solet fratribus exhiberi, psalmus ad uesperam non dicitur, id est nec cum accedunt ad cenam nec cum ab ipsa consurgunt, ut solet fieri in sollemnibus prandiis uel canonica ieiuniorum refectione, quam et praecedere consuetudinarii psalmi solent et subsequi: sed tantummodo simplici oratione facta accedunt ad cenam eamque rursum consurgentes ab ipsa sola oratione concludunt, quod scilicet extraordinaria sit inter monachos ista refectio nec omnes ad eam conuenire cogantur, nisi aut peregrini qui superuenerint fratres aut hi, quos infirmitas corporis aut propria inuitat uoluntas.