Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Igitur per uniuersam ut diximus Aegyptum et Thebaidem duodenarius psalmorum numerus tam in uespertinis quam in nocturnis sollemnitatibus custoditur, ita dumtaxat ut post hunc duae lectiones, ueteris scilicet ac noui testamenti singulae, subsequantur. qui modus antiquitus constitutus idcirco per tot saecula penes cuncta illarum prouinciarum monasteria intemeratus nunc usque perdurat, quia non humana adinuentione statutus a senioribus adfirmatur, sed caelitus angeli magisterio patribus fuisse delatus.

Nam cum in primordiis fidei pauci quidem sed probatissimi monachorum nomine censerentur, qui sicut a beatae memoriae euangelista Marco, qui primus Alexandriae urbi pontifex praefuit, normam suscepere uiuendi, non solum illa magnifica retinebant, quae primitus ecclesiam uel credentium turbas in actibus apostolorum legimus celebrasse (multitudinis [*](30] Act. 4, 32. ) [*]( 1 spiritus sancti HL deffiniunt L1 2 praestruere H 7 a seniorum institutione H seniorum constitutione L et partes L1 8 audeamus HL1 9 prumptiores Hl 12 custodire L\' patruum Hx 14 praepropero] pro operis H 16 V H 17 in post tam om. G 18 sollempn. L 21 prouintiarum GL 24 dilatus L 25 VI H 27 primos LI alexandriae GILI: alexandrinae G2HL2Sυ 28 suscipere G1H1L1 )

21
scilicet credentium erat cor et anima una, nec quisquam eorum quae possidebat aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia. quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant, uendentes adferebant pretia eorum quae uendebant et ponebant ante pedes apostolorum: diuidebatur autem singulis prout cuique opus erat), uerum etiam his multo sublimiora cumulauerant.

etenim secedentes in secretiora suburbiorum loca agebant uitam tanto abstinentiae rigore districtam, ut etiam his, qui erant religionis externi, stupori esset tam ardua conuersationis eorum professio. eo enim feruore diuinarum scripturarum lectionibus orationique et operi manuum diebus ac noctibus incubabant, ut ne escarum quidem adpetitus uel memoria, nisi alio tertioue die corporis interpellaret inedia, cibumque ac potum non tam desideratum quam necessarium sumerent et ne hunc quidem ante solis occasum, ut tempus lucis cum spiritalium meditationum studiis, curam uero corporis cum nocte sociarent aliaque his multo sublimiora perficerent.

de quibus etiam is, qui minus indigenarum relatione cognouit, ecclesiastica historia poterit edoceri. ea igitur tempestate, cum ecclesiae illius primitiuae per- . fectio penes successores suos adhuc recenti memoria inuiolata duraret feruensque paucorum fides necdum in multitudinem dispersa tepuisset, uenerabiles patres peruigili cura posteris consulentes, quinam modus cotidiano cultui per uniuersum fraternitatis corpus decerni deberet, tractaturi conueniunt, ut hereditatem pietatis ac pacis etiam successoribus suis absolutam ab omni dissensionis lite transmitterent, uerentes scilicet ne qua in cotidianis sollemnitatibus inter uiros eiusdem culturae [*]( 3] 1. c. 34 sq. ) [*]( 3 illis] eis H commonia quodquod Lx 6 diuidebantur L unicuique HL 7 hiis LI 8 suburbanorum H 9 hiis LI relegionis H1L1 10 stupor* (e eras.) H 12 incubebant L 13 ut om. G nec HLv 14 corporis sui H inediam c 18 hiis Lx maiora H is om. H 19 indagenarum L 20 ea tempestate igitur tempore LI 22 multitudine H 25 fraternitates L1 doceri GS discerni H 27 transmiserint H 28 sollempn. L )

22
consortes dissonantia uel uarietas exorta quandoque in posterum erroris uel aemulationis seu schismatis noxii germen emitteret.

cumque pro suo unusquisque feruore infirmitatis inmemor alienae id statui debere censeret, quod contemplatione fidei ac roboris sui facillimum iudicabat, parum discutiens quid generaliter plenitudini- I nitudini fratrum possibile esset, in qua necesse est infirmorum quoque partem maximam repperiri, diuersoque modo enormem psalmorum numerum instituere pro animi sui uirtute certarent, et alii quinquagenos, alii sexagenos psalmos, nonnulli uero ne hoc quidem numero contenti excedi eum debere censerent essetque 8 que inter eos pro religionis regula piae contentionis sancta diuersitas, ita ut tempus sollemnitatis uespertinae sacratissimae succederet quaestioni, cotidianos orationum ritus uolentibus celebrare

unus in medium psalmos domino cantaturus exsnrgit cumque sedentibus cunctis, ut est moris nunc usque in Aegypti partibus, et in psallentis uerba omni cordis intentione defixis undecim psalmos orationum interiectione distinctos contiguis uersibus parili pronuntiatione cantasset, duodecimum sub alleluiae responsione consummans ab uniuersorum oculis repente subtractus quaestioni pariter et caerimoniis finem inposuit.

Exhinc uenerabilis patrum senatus, intellegens angeli magisterio congregationibus fratrum generalem canonem non sine dispensatione domini constitutum, decreuit hunc numerum tam in uespertinis quam in nocturnis conuenticulis custodiri. quibus lectiones geminas adiungentes, id est unam ueteris et aliam noui testamenti, tamquam a se eas traditas et uelut extraordinarias uolentibus tantum ac diuinarum scripturarum memoriam possidere adsidua meditatione studentibus addiderunt in [*]( 1 desonantia H* 2 scismatis G2 H nozi LI 3 imfirmitatis LI 4 deberet LI roburia LI 5 paruum H1 plenitudine LI 6 fratruum H1 imfirmorum L 7 repperiri G: reperiri H repperire L inormem H1 10 excide LI 11 relegionis G1H1LI 12 sollempn L 14 medio H psalmus H1L1 exurgit G 16 omnis LI 18 paruli Lx alleluiae GH1 et Parisix. 260: alleluia H1Lv 20 caeremoniis НJL 21 non distinguimt GSL: numerum om. H exhinc GHc: exin Lr patruum H1 22 ministerio L fratruum H1 (sic saepe) 28 dispensationem LI 25 gemitas Lx et om. L 26 et om. H 28 possedere LI addiderant G. )

23
die uero sabbati uel dominico utrasque de nouo recitant testamento, id est unam de apostolo uel actibus apostolorum et aliam de euangeliis. quod etiam totis Quinquagensimae diebus faciunt hi, quibus lectio curae est seu memoria scripturarum.

Has igitur praedictas orationes hoc modo incipiunt atque consummant, ut finito psalmo non statim ad incuruationem genuum conruant, quemadmodum facimus in hac regione nonnulli, qui necdum bene finito psalmo in orationem procumbere festinamus, ad celeritatem missae quantocius properantes. cuius dum uolumus excedere modum, qui antiquitus a maioribus statutus est, subputantes residuorum psalmorum numerum ad finem tendere perurguemur, de refectione potius lassi corporis cogitantes quam orationis utilitatem et commoda requirentes.

apud illos ergo non ita est, sed antequam flectant genua, paulisper orant et stantes in supplicatione maiorem temporis partem expendunt. itaque post haec puncto breuissimo procidentes humi, uelut adorantes tantum diuinam clementiam, summa uelocitate consurgunt ac rursus erecti expansis manibus eodem modo, quo prius stantes orauerant, suis precibus inmorantur. humi namque diutius procumbentem non solum cogitationibus aiunt uerum etiam somno grauius inpugnari.

quod etiam nos uerum esse utinam non experimentis et cotidiana consuetudine nosceremus, qui saepenumero hanc eandem incuruationem membrorum non tam orationis quam refectionis obtentu in terram prostrati optamus diutius prolongari. cum autem is, qui orationem collecturus est, e terra surrexerit, omnes pariter eriguntur, ita ut nullus nec antequam inclinetur ille genu flectere nec cum$terra surrexerit remorari praesumat, [*]( 1 uero om. LI denuo L1 2 actu H 3 euangelia LI quinquagensimae GSH: quinquagisimae (i post g in e mut.) L 4 hii G1H1L1 5 VII H: VI GL 7 currant L 9 celebritatem G1 quantotius codd. 10 ezcidere H1 12 perurguemur L: perurgemur GSH* perurgimur H1 so16 proicientes H 19 orauerunt HL 20 procumbentes G* 21 uerum GH: sed L 22 nos om. L 23 quia L 24 incurbationem Hl menbrorum L reffectionis LI 25 terra H obtamus H post prolongari in GSL cap. VII, in H et cod. Parisin. 260 cap. VIII incipit 28 gei r nuẹ H tetera H )

24
ne non tam secutus fuisse illius conclusionem, qui precem colligit, quam suam celebrasse credatur.

Illud etiam quod in hac prouincia uidimus, ut uno l cantante in clausula psalmi omnes adstantes concinant cum clamore \'gloria patri et filio et spiritui sancto\', nusquam per omnem Orientem audiuimus, sed cum omnium silentio ab eo, qui cantat, finito psalmo orationem succedere, hac uero glori-\' glorificatione trinitatis tantummodo solere antiphona terminari.I