Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

ita namque renuntiantem huic mundo quibuslibet facultatibus ac diuitiis praeditum necesse est coenobii commorationem expetere, ut in nullo sibi ex his quae reliquit aut intulit monasterio blandiatur, sic oboedire cunctis, ut redeundum sibi secundum sententiam domini ad infantiam pristinam nouerit, nihil sibi consideratione aeui uel annorum numerositate praesumens, quam in saeculo inaniter consumptam se reputat perdidisse, sed pro rudimentorum merito et tirocinii nouitate, quam se gerere in Christi militia recognoscit, subdere se etiam iunioribus non moretur.

operis quoque ac sudoris adsuetudinem ita subire conpellitur, ut propriis manibus iuxta apostoli praeceptum cotidianum uictum uel suis usibus uel aduenientum necessitatibus parans et fastus uitae praeteritae possit et delicias obliuisci et humilitatem cordis contritione laboris adquirere. ideoque nullus congregationi fratrum praefuturus eligitur, priusquam idem, qui praeficiendus est, quid obtemperaturis oporteat imperari, oboediendo didicerit, et quid iunioribus tradere debeat, institutis seniorum fuerit adsecutus.

bene enim regere uel regi sapientis esse pronuntiant summumque donum [*]( 12] cf. Matth. 18, 3 18] cf. I Thess. 4,11. ) [*]( ,2 odiernum G1H mensura L1 5 conciditur Hl 6 non om. L1 7 dominium G* 9 diuitia H1 coenubii Hl coenobi L1 10 relinquit H1 11 cunctis fratribus H 12 inifantiam L pristunam om. L 13 aeui GH: priuilegi saecularia L 14 quam praeterito tempore (in saeculo add. w. 2) inaniter consumptam perdidit L 15 et OL: ac H tirocinii 0: teronici H1 tyrocinii IPL (sed inL y in ras.) 18 iuxta GL: secundum H 19 aduenientium HL7v 20 praeteritae GH: saecularis L dilicias H1L1 22 post adquirere in H cap. 4 incipit fratruum Hl elegitur H1L1 2S idem GH: is L 24 inperari H dedicent H1 26 sapientes GIL\' )

20
et gratiam sancti spiritus esse definiunt. nam neque salutaria praecepta quempiam posse obtemperantibus praestituere nisi eum, qui prius uniuersis uirtutum disciplinis fuerit instructus, nec oboedire quemquam seniori posse nisi eum, qui consummatus timore dei et humilitatis fuerit uirtute perfectus.

ideoque diuersitates typorum ac regularum per ceteras prouincias cernimus usurpatas, quod plerumque seniorum institutionis expertes monasteriis praeesse audemus et abbates nos ante quam discipulos professi quod libitum fuerit statuimus, promptiores nostrorum inuentorum exigere custodiam quam examinatam maiorum seruare doctrinam. sed dum orationum modum, qui potissimum debeat custodiri, uolumus explicare, institutis patrum auidius prouocati narrationem, quam suis reseruabamus locis, praepropero excessu praeuenimus. nunc itaque ad propositum reuertamur.

Igitur per uniuersam ut diximus Aegyptum et Thebaidem duodenarius psalmorum numerus tam in uespertinis quam in nocturnis sollemnitatibus custoditur, ita dumtaxat ut post hunc duae lectiones, ueteris scilicet ac noui testamenti singulae, subsequantur. qui modus antiquitus constitutus idcirco per tot saecula penes cuncta illarum prouinciarum monasteria intemeratus nunc usque perdurat, quia non humana adinuentione statutus a senioribus adfirmatur, sed caelitus angeli magisterio patribus fuisse delatus.