Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Nam cum in primordiis fidei pauci quidem sed probatissimi monachorum nomine censerentur, qui sicut a beatae memoriae euangelista Marco, qui primus Alexandriae urbi pontifex praefuit, normam suscepere uiuendi, non solum illa magnifica retinebant, quae primitus ecclesiam uel credentium turbas in actibus apostolorum legimus celebrasse (multitudinis [*](30] Act. 4, 32. ) [*]( 1 spiritus sancti HL deffiniunt L1 2 praestruere H 7 a seniorum institutione H seniorum constitutione L et partes L1 8 audeamus HL1 9 prumptiores Hl 12 custodire L\' patruum Hx 14 praepropero] pro operis H 16 V H 17 in post tam om. G 18 sollempn. L 21 prouintiarum GL 24 dilatus L 25 VI H 27 primos LI alexandriae GILI: alexandrinae G2HL2Sυ 28 suscipere G1H1L1 )

21
scilicet credentium erat cor et anima una, nec quisquam eorum quae possidebat aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia. quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant, uendentes adferebant pretia eorum quae uendebant et ponebant ante pedes apostolorum: diuidebatur autem singulis prout cuique opus erat), uerum etiam his multo sublimiora cumulauerant.

etenim secedentes in secretiora suburbiorum loca agebant uitam tanto abstinentiae rigore districtam, ut etiam his, qui erant religionis externi, stupori esset tam ardua conuersationis eorum professio. eo enim feruore diuinarum scripturarum lectionibus orationique et operi manuum diebus ac noctibus incubabant, ut ne escarum quidem adpetitus uel memoria, nisi alio tertioue die corporis interpellaret inedia, cibumque ac potum non tam desideratum quam necessarium sumerent et ne hunc quidem ante solis occasum, ut tempus lucis cum spiritalium meditationum studiis, curam uero corporis cum nocte sociarent aliaque his multo sublimiora perficerent.

de quibus etiam is, qui minus indigenarum relatione cognouit, ecclesiastica historia poterit edoceri. ea igitur tempestate, cum ecclesiae illius primitiuae per- . fectio penes successores suos adhuc recenti memoria inuiolata duraret feruensque paucorum fides necdum in multitudinem dispersa tepuisset, uenerabiles patres peruigili cura posteris consulentes, quinam modus cotidiano cultui per uniuersum fraternitatis corpus decerni deberet, tractaturi conueniunt, ut hereditatem pietatis ac pacis etiam successoribus suis absolutam ab omni dissensionis lite transmitterent, uerentes scilicet ne qua in cotidianis sollemnitatibus inter uiros eiusdem culturae [*]( 3] 1. c. 34 sq. ) [*]( 3 illis] eis H commonia quodquod Lx 6 diuidebantur L unicuique HL 7 hiis LI 8 suburbanorum H 9 hiis LI relegionis H1L1 10 stupor* (e eras.) H 12 incubebant L 13 ut om. G nec HLv 14 corporis sui H inediam c 18 hiis Lx maiora H is om. H 19 indagenarum L 20 ea tempestate igitur tempore LI 22 multitudine H 25 fraternitates L1 doceri GS discerni H 27 transmiserint H 28 sollempn. L )

22
consortes dissonantia uel uarietas exorta quandoque in posterum erroris uel aemulationis seu schismatis noxii germen emitteret.

cumque pro suo unusquisque feruore infirmitatis inmemor alienae id statui debere censeret, quod contemplatione fidei ac roboris sui facillimum iudicabat, parum discutiens quid generaliter plenitudini- I nitudini fratrum possibile esset, in qua necesse est infirmorum quoque partem maximam repperiri, diuersoque modo enormem psalmorum numerum instituere pro animi sui uirtute certarent, et alii quinquagenos, alii sexagenos psalmos, nonnulli uero ne hoc quidem numero contenti excedi eum debere censerent essetque 8 que inter eos pro religionis regula piae contentionis sancta diuersitas, ita ut tempus sollemnitatis uespertinae sacratissimae succederet quaestioni, cotidianos orationum ritus uolentibus celebrare

unus in medium psalmos domino cantaturus exsnrgit cumque sedentibus cunctis, ut est moris nunc usque in Aegypti partibus, et in psallentis uerba omni cordis intentione defixis undecim psalmos orationum interiectione distinctos contiguis uersibus parili pronuntiatione cantasset, duodecimum sub alleluiae responsione consummans ab uniuersorum oculis repente subtractus quaestioni pariter et caerimoniis finem inposuit.