Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Is autem, cui religiosi conuentus commonitio uel synaxeos cura committitur, non passim ut libitum est nec prout nocte fuerit expergefactus aut oportunitas eum somni proprii seu insomnii cohortatur, fratres etiam ad cotidianas uigilias exsuscitare praesumit, sed, quamuis eum consuetudo diurna hora solita euigilare conpellat, tamen sollicite frequenterque stellarum cursu praestitutum congregationis tempus explorans ad orationum eos inuitat officium, ne in utroque inueniatur incautus, si uel obpressus somno statutam noctis transgrediatur horam uel eandem dormiturus atque ad somnum festinus anticipet, et non tam officio spiritali uel quieti omnium deseruisse quam requiei suae satisfecisse credatur.

XVIII. Hoc quoque nosse debemus a uespera sabbati, quae lucescit in diem dominicum, usque in uesperam sequentem apud [*]( 1] cf. I Cor. 5, 5. ) [*]( 1 apostolum HL: apostoli sententiam Gv cf. I, 9, 2. IIII, 34. V, 2, 2. 4,2. VI, 6. XII, 27,1 3-dampn. L 6 si 0 uel post se om. HL confabnlationes L1 7 uel orationis om. L communione G2 commonione Lx 8 contumatiam L nutriat G 9 solatium L magis magisque G : magis faciet magisque H magis ac magis Lv 10 sinit HL ob hoc quod H 14 XVI H communitio H1 synaxios G1 sinaxeos H 16 sompni* (i eras.) L propriis eum somni H 17 insompnii L cottid. L2 18 excitare HL praesumat Lx 20 praestitum H inplorans H 22 oppraesus L 28 sompnum L antecipet H 26 XVII H uespArP G1 27 usque in Gr: usque ad HLc et Paris. 260 ) [*]( 10* )

32
Aegyptios genua non curuari, sed ne totis quidem Quinquagensimae diebus, nec custodiri in eis ieiuniorum regulam. quarum rerum ratio suo loco in conlationibus seniorum, cum dominus iusserit, exponetur. nunc propositum nobis est causas tantummodo breui narratione percurrere, ne castigatum modum uolumen excedens aut fastidio legentem oneret aut labore.