Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Sane si quis pro admisso quolibet delicto fuerit ah oratione suspensus, nullus cum eo prorsus orandi habet licentiam, antequam summissa in terram paenitentia reconciliatio eius et admissi uenia coram fratribus cunctis publice fuerit ab abbate concessa. ob hoc namque tali obseruantia semet ipsos ab orationis eius consortio segregant atque secernunt, quod credunt eum, qui ab oratione suspenditur, secundum [*]( 1 XIIII H finitus et psalmus L1 cottid. L2 4 cellam suam H: cella sua G e cellula sua L desserere Lt 5 praesumet H1 6 operis cuiusque L 7 penitus om. L 8 exequitur GH 10 conspiratione L noxia L* prauus Lx 11 cupiam Hx 15 recessisse L 16 repperti H 17 hiis LI admississe L ut] aut L1 19 suspitione L suspioioni G 21 puplica deluerint H penitentia GILI poenitentia G2HL2 23 XV H delecto L1 25 summissa G: summissam L submissa H penitentia GlH 9 poenit. G* penitentiaX 27 abate H namque GH: enim L 28 adque H )

31
apostolum tradi Satanae, et quisquis orationi eius, antequam recipiatur a seniore, inconsiderata pietate. permotus communicare praesumpserit, conplicem se damnationis eius efficiat, tradens scilicet semet ipsum uoluntarie Satanae, cui ille pro sui reatus emendatione fuerat deputatus: in eo uel maxime grauius crimen incurrens, quod cum illo se uel confabulationis uel orationis communione miscendo maiorem illi generet insolentiae fomitem et contumaciam delinquentis in peius enutriat. perniciosum namque solacium tribuens cor eius magis magisque faciet indurari nec humiliari eum sinet, ob quod fuerat segregatus, et per hoc uel increpationem senioris non magni pendere uel dissimulanter de satisfactione et uenia cogitare.