Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Audiui in hac dumtaxat regione, quod horret pudetque reuoluere, quendam iuniorum, cum a suo increparetur abbate, cur humilitatem, quam renuntians permodico tempore retentarat, coepisset excedere ac diabolica inflari superbia,, summa contumacia respondisse: numquid ob hoc memet ipsum humiliaui pro tempore, ut semper subditus sim? ad quod eius tam effrenatum scelestumque responsum ita est senior obstupefactus omnisque eius interceptus est sermo, uelut qui ab illo ipso antiquo Lucifero uerba haec prolata, non ab homine percepisset, ut nullam uocem aduersus tantam proteruiam de ore suo prorsus emittere nisi gemitus de corde tantummodo ac suspiria potuerit, illud solum tacitus intra semet ipsum uoluens, quod de domino nostro dicitur saluatore: qui cum in forma dei esset, humiliauit se factus oboediens, non ut ille ait diabolico spiritu ac tumore possessus \'pro tempore\', sed usque ad mortem.

Et ut breuius ea quae dicta sunt de hoc superbiae genere praestringamus, quaedam signa eius in quantum possumus colligentes, ut his, qui de perfectione sitiunt erudiri, quodammodo characteres eius de exterioris hominis motibus [*]( 22] Phil. 2, 6 et 8. ) [*]( 2 tristitiam L 3 adque C fratres 01 summittere GL 4 si- Inet C adque C 6 cum 01 in om. C 7 sitque L 10 audiui ... aegi cuan. in C Audiui audiui GH orret C 11 iuniorem L increpatur 01 12 cum humilitate L1 18 retentaret HS excidere H1L2 17 uelut CG: uelud H ueluti Lc qui om. L ab om. LI 19 propterniam H1 proterua L\' 21 illum G1 uolens G1 24 spiritu om. G ac crus. in G 27 perstringamus HLTv 28 hiis Hl 29 caracteres GL )

228
exprimamus, necessarium puto paucis eadem replicari, ut, co ??-\' pendiosius agnoscamus quibus eam discernere ac deprehende ?? ualeamus indiciis, quo nudatae atque in superficiem product ??. passionis huius radices et oculatim deprehensae atque pernicios ??, uel conuelli facilius ualeant uel uitari.

tunc enim poterit pestife morbus ad integrum declinari, cum contra ipsius pernicios ?? aestus et inpetus noxios non sera obseruatio, cum iam domi , adsumitur, sed cum praecedentes eius ut ita dixeri ?? lineas agnoscentes prouida eum sagacique discretione pra currimus. de exterioris namque sicut praediximus hominis motu status interioris agnoscitur. his igitur indiciis carnalis is a quam praefati sumus superbia declaratur. inest primitus » d loquella eius clamor, in taciturnitate amaritudo, excelsus effusus in laetitia risus, inrationabilis in serietate tristitia, responsione rancor, facilitas in sermone, uerba passim sine ulla cordis grauitate erumpentia.

expers patientiae est, caritat aliena, audax ad contumelias inrogandas, ad tolerandas pus lanimis, ad oboediendum difficilis, nisi in quo eam desideriu ?? suum uoluntasque praeuenerit, ad recipiendam exhortatione ?? inplacabilis, ad resecandas uoluntates suas infirma, ad su cumbendum alienis durissima, semperque suas definitions statuere contendens, ipsa uero nequaquam cedere alterius a quiescens: et ita fit ut etiam incapax consilii salutaris effec- ta I in omnibus suo potius credat quam seniorum iudicio.

Quibus decessuum gradibus is quem semel possidet deuolutus iam ipsam disciplinam coenobii perhorrescit, ac uel qui fratrum consortio de perfectione retrahatur ac de bono patientiae atque humilitatis aliorum uitio et inpedimento [*]( I 1 replicare L 3 mdicis Hl quodate (i. e. quoniam date) L ... productae om. S1 L 4 occulatim LI fi pemit. L 7 aestos L\' petus GL dominatur G2L2 8 nt itu uitia L 11 totus interior H I hiis H1 inditiis Gl indicis H1 12 superbie Gx primum H 10 1 om. G1 13 loquclla G1HT: loquela G2L et om. 61 14 serenitate 16 pntientia HL caritas atalib. aliena L 18 eum L 21 suns om L\' dinfinictiones HL1 22 ipsam L 23 salutaris G: salubrioribus LI bris HL2Tv 25 decessuum G2; decessum 61 discessuum H decessu discessus T his L possedot Hx 26 coenobii] cognoui L uelut )

229
uocetur, habitationem solitariae cellae desiderat, seu certe uelut plures alios lucraturus construere monasterium quos docere atque instruere debeat congregare festinat, ex discipulo nequam detestabilior magister effectus, nam cum huiusmodi elatione cordis in perniciosissimum teporem noxiumque conruerit et nec uerus monachus nec saecularis effectus sit, quod est deterius, etiam perfectionem sibi ex hoc ipso miserabili statu et conuersatione promittit.

Quamobrem si aedificii nostri fastigia perfecta uolumus ac placentia deo consurgere, fundamenta eius non secundum nostrae libidinis uoluntatem, sed secundum districtionis euangelicae disciplinam iacere festinemus. quae alia esse-non possunt ^ quam timor dei atque humilitas, quae de mansuetudine et ■ cordis simplicitate descendit. humilitas uero nullatenus poterit absque nuditate conquiri. qua peregrinante nec oboedientiae bonum nec patientiae robur nec mansuetudinis tranquillitas IIPC consummatio caritatis poterit adprehendi, sine quibus cor nostrum habitaculum spiritus sancti penitus esse non poterit, ita pronuntiante domino per prophetam: super quem requiescet spiritus meus nisi super quietum et humi- I em et trementem uerba mea? sine secundum exemplaria quae Hebraicam exprimunt ueritatem: ad quem autem re- S piciam, nisi ad pauperculum, et contritum spiritu, et trementem uerba mea?