Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Quapropter athleta Christi, qui spiritalem agonem legitime certans a domino desiderat coronari, hanc quoque ferocissimam bestiam ut deuoratricem cunctarum uirtutum omnimodis festinet extinguere, certus quod hac in suo pectore * Commorante non solum omnigenis uitiis carere non possit, [*](19] Esai. 66, 2 (LXX). ) [*]( 3 instituere Lv 4 dationem Lx 5 impernitiosissimum L cor- uerit GL 6 sit] et L qui H1 7 etiam om. L P nedifitii G1 11 distinctionis G1H .12 disciplina G1 13 et cordis aHT: cordisque L 14 discedit H1 uera L 16 robor G1H1 17 poterit adprehendi om. G1 19 requiescit G* 22 ebraicam HL 25 anthleta H athletum L1 27 debiratricem LI 28 certus om. Gl hanc Lx 29 omne genas L uitis Hl uitii L1 )

230
uerum etiam, si quid uirtutis habere uideatur, huius ueneno depereat. nullo enim modo poterit in anima nostra uirtutum structura consurgere, nisi prius iacta fuerint uerae humilitatis in nostro corde fundamina, quae firmissime conlocata perfectionis et caritatis culmen ualeant sustinere, ita scilicet, ut quemadmodum diximus primum fratribus nostris humilitatem ueram intimo cordis exhibeamus affectu. in nullo scilicet adquiescentes eos contristare uel laedere.

quod nullatenus poterimus implere, nisi abrenuntiatio uera, quae in expoliatione omnium facultatum ac nuditate consistit, in nobis fuerit Christi amore fundata, deinde oboedientiae iugum et subiectio simplici corde ac sine ulla fuerit simulatione suscepta, ita ut praeter abbatis mandatum nulla penitus uoluntas uiuat in nobis. quod non aliter poterit obseruari, nisi quis non solum se mortuum huic mundo, uerum etiam insipientem iudicarit ac stultum, uniuersa, quae sibi fuerint a senioribus imperata, sine ulla discussione perficiens, sacrosancta ea credens ac diuinitus promulgata.

In qua consistentibus qualitate procul dubio status ille humilitatis uere tranquillus atque inmobilis subsequetur, ut nosmet ipsos inferiores omnibus iudicantes uniuersa, quae nobis fuerint inrogata, tametsi iniuriosa sint uel tristia uel damnosa, tamquam a superioribus nostris inlata patientissime toleremus. quae quidem a nobis non solum facillime tolerabuntur, uerum etiam parua iudicabuntur ac nulla, si mente iugiter recolamus uel domini nostri uel sanctorum omnium passiones, considerantes tanto leuioribus nos iniuriis adtemptari, quanto longius a meritis eorum et conuersatione distamus, pariter etiam cogitantes in breui nos de hoc saeculo migraturos eorumque nos celeri uitae huius fine mox futuros esse consortes.

peremptoria namque est [*]( 1 uidetur L 4 fundameuta HTo collocata GHT 5 ualeant sustinere ita om, G1 quemammodum L1 7 intimore LI 11 iustam L 14 mortuum ae L 15 indicaret G1L1T 16 quae iussa fuerint uel a senioribus L ulla GHT: aliqua L 17 perfitiens Gl sacrosancte HL ea] ac Lx 18 statutus G1 19 immobilia GL subsequitur L 20 indicantes L 21 uel tristia uel damnosa om. G1 tristitia HL1 22 nostris GHT: nos L 23 tollerabuntur G1 24 M G1 26 quanta L\' 27 destamus L1 28 celeris G2 i )

231
haec contemplatio non solum superbiae, uerum etiam generaliter omnium uitiorum. deinde post haec hanc eandem humilitatem erga deum firmissime retentemus. quod a nobis ita conplebitur, ut nihil nosmet ipsos absque illius opitulatione uel gratia, quod ad uirtutum consummationem pertinet, posse perficere cognoscamus, sed et hoc ipsum, quod intellegere meruimus, eius esse muneris in ueritate credamus. [*]( 2 haec om. L 3 deum] dni H purissime L retinentes H amemus ex amamus L 4 ullins LI 5 ad om. LI pertineat L 6 meruerimos L 7 credamus. Explicit de spu superbiae G a manu 2 Finit do gntias amen (tn. 2 add.: Explicit liti XII de spu supbię) H Explicit de spusuperbiae feliciter L Expli ad castorem liber - XII T )