Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

dum enim pro conscientia sua totum contra se suspicatur esse prolatum, uehementiore cordis obstinatione duratur iraeque stimulis acrius instigatur: deinde post haec excelsa uox, sermo rigidus, amara turbulentaque responsio, incessus erectus ac mobilis, lingua facilis, procax loquella nec umquam taciturnitatis amica, nisi cum contra fratrem rancorem quendam in suo corde conceperit: fitque silentium eius non conpunctionis nec humilitatis ullius, sed superbiae et indignationis indicium, ita ut quid in eo detestabilius sit haud facile discernatur, utrum diffusa illa petulansque laetitia an dira haec uirulentaque serietas.

in illa namque sermo non oportunus, risus leuis ac fatuus, effrenata atque indisciplinata cordis elatio: in ista uero ira plenum ui ?? lentumque silentium et quod ob hoc tantum concipitur, ut ad uersus fratrem rancor taciturnitate seruatus protelari diut us [*]( 1 studiis Lx insedere H1 2 quidquid CGl: quicquid GPHL 3 audi en tum L sugillationem SL suggellationem H* 5 occupatur L nc quid G1L1 7 obiecere Hl 8 eis H ut nihil in aliquo penitns uae emendare aut adprehendere ex his quę salnberrime sunt digesta L 1 om. H 11 existat GHL (non S) 12 ei om. S 13 suspicatns G1 om. L 14 iraeque CHT: irae quoque GLv 15 amara] immatura anatura L 16 turbolentaque (o in ras.) G mollis L 17 loquilla loquela G2L conloquella ex conloquilla H taciturnitas GlHL C- om. Gl 18 cum om. H conciperit H1L1 19 sitque C sicque conpunctiones LI illius G 20 indignationes C ita... 21 detestabi om. L 21 aut CL haut GHl 22 serenitas H 23 risus quoque leui 24 adque C aque Gl )

227
possit, non ut ex eo uirtus humilitatis ac patientiae praebeatur. et cum ipse tumore possessus facile cunctis tristitias inferat atque ad satisfactionem laesi fratris semet ipsum submittere dedignetur, etiam ab illo sibimet oblatam respuit atque contemnit et non solum nulla fratris satisfactione conpungitur neque mollitur, uerum etiam cur ab eo sit in humilitate praeuentus grauius indignatur, fitque ei salutaris humilitas ae satisfactio, quae finem diabolicis intentionibus solet inferre, causa uehementioris incendii.-

Audiui in hac dumtaxat regione, quod horret pudetque reuoluere, quendam iuniorum, cum a suo increparetur abbate, cur humilitatem, quam renuntians permodico tempore retentarat, coepisset excedere ac diabolica inflari superbia,, summa contumacia respondisse: numquid ob hoc memet ipsum humiliaui pro tempore, ut semper subditus sim? ad quod eius tam effrenatum scelestumque responsum ita est senior obstupefactus omnisque eius interceptus est sermo, uelut qui ab illo ipso antiquo Lucifero uerba haec prolata, non ab homine percepisset, ut nullam uocem aduersus tantam proteruiam de ore suo prorsus emittere nisi gemitus de corde tantummodo ac suspiria potuerit, illud solum tacitus intra semet ipsum uoluens, quod de domino nostro dicitur saluatore: qui cum in forma dei esset, humiliauit se factus oboediens, non ut ille ait diabolico spiritu ac tumore possessus \'pro tempore\', sed usque ad mortem.