Institutiones
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
Haec igitur quam diximus carnalis superbia cum tepido ac male adrepto renuntiationis principio in monachi resederit mente, de pristino ac saeculari eum tumore ad ueram Christi humilitatem descendere non permittens primum inoboedientem eum reddit et asperum, deinde mitem atque adfabilem esse non patitur, aequalem quoque fratribus fieri communemque non sinit nec secundum dei ac saluatoris nostri mandatum spoliari terrenis [*]( 28] cf. Matth. 19, 21. ) [*]( 1 et ad] ob L paenitus CL optiaere G7 obtenere W 3 huc usque ... qua euan, in C quf L1 4 nostri ingenii H 5 dno H sufficiet CG1L1: surficiat G2HL2Tv 6 cognitum et L 7 praeliorum HL 9 in om. C fort. recte: cf. contra Nest. VI, 3, 1. 23, 1. Praef. ad Conl. part. 1, I. 5 12 collocati CGT labsu C suptilissimus C 13 quieuit Н1L1 delecere H supplantare CGL (non S) 17 crassiori H 18 supplantat, CG2L 20 pereclitari G1H3 22 XXV et haec ... carnalis su eaun. in C 23 arrepto GHL residerit CLI 24 mentem G3L eum om, H 26 eunt om L inmitem L3 adque C adfabilem GIT: affabilem rtll. ) [*]( 22* )
Tali igitur diffidentia mentis obsessi et a scintilla fidei, qua nisi fuerant in primordiis suae conuersionis accens? diabolica infidelitate reuocati incipiunt pecunias. quas ante dispergere coeperant, diligentius custodire et eas, uelut qui samet profligatas ulterius reparare non possint, auaritia uehementiore conseruant, seu, quod est deterius, ea quae prius abiecerant resumentes uel certe, quod est tertium ac deterrimum nequitiae genus, quae ne ante quidem possederant congregantes nihil amplius egressi de saeculo quam nomen adquisisse tantummodo ac uocabulum monachi conprobantur. super haec igitur initia male uitioseque fundata necesse est ut uniuersa deinceps uitiosius structura consurgat nec quicquam superponi pessimis ualeat fundamentis, nisi quod miserabilem animam ruina lugubriore prosternat. [*]( 13] Act. 20, 35. ) [*]( 1 condit Gl aliut C 2 iuchoari GT: incoari C incogari H coęquari L 5 et e Lx 6 proponet G1 ei proponit L 9 persuadit G1H1L1 11 quod scilicet G1 quemammodum L 12 hebitudine CG*HLT: hebetudine G1 18 poterunt GL: potuerunt HTv 15 non distinguit H tali... obses euan. in C a CG2ST: ab L om. GXH 16 conuersationis HL 19 promulgatas L 20 est om. L\' abiecerunt L 21 teterrimum L 22 possiderant G1L1 23 de] e v 27 lucubriori H )
Talibus siquidem mens passionibus obdurata atque a detestabili tepore incipiens necesse est ut in deterius cotidie proficiat et reliquam quoque uitam suam deformiore fine concludat, dumque cupiditatibus pristinis oblectatur ac secundum apostolum sacrilega filargyria uincitur (ita eodem pronuntiante de illa: et filargyria, quae est simulacrorum siue idolorum seruitus, et iterum: radix, inquit, omnium malorum est filargyria), numquam possit in corde suo humilitatem Christi simplicem ueramque suscipere, cum sibi uel de nobilitate natalium gloriatur uel inflatur de saeculi, quam corpore, non mente deseruit, dignitate uel pecuniis, quas ad ruinam suam retentat, extollitur.