Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Huc usque de spiritali superbia, qua diximus perfectos quosque pulsari, quantum tenuitas ingenii nostri praeualuit, donante deo dixisse sufficiet. quod superbiae genus non multis cognitum nec expertum est, quia nec plures student perfectam cordis adprehendere puritatem, ut ad hos proeliorum gradus ualeant peruenire, nec praecedentium uitiorum, quorum in singulis libellis naturam pariter remediaque praemisimus, procuratur ulla purgatio: sed illos solummodo pulsare solet, qui deuictis superioribus uitiis iam propemodum sunt in uirtutum culmine conloe.ati. quos quia lapsu carnali subtilissimus hostis superare non quiuit, spiritali ruina deicere ac subplantare conatur, per hanc illos uniuersis ueterum stipendiorum meritis multo labore quaesitis spoliare contendens. ceterum nos, qui adhuc terrenis sumus passionibus inuoluti, nequaquam hoc modo temptare dignatur, sed crassiore et ut ita dixerim carnali elatione subplantat. et idcirco de hac quoque, qua maxime nos seu nostrae mensurae homines ac praecipue iuniorum uel incipientium mentes periclitari solent, necessarium reor secundum promissionem nostram pauca depromere.