Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Non solum pro his ei gratias referentes, quod uel rationabiles nos condidit uel liberi arbitrii potestate donauit uel baptismi largitus est gratiam uel scientiam legis adiutoriumque concessit, sed etiam pro his, quae erga nos cotidiana eius prouidentia conferuntur, quod scilicet aduersariorum nos insidiis liberat, quod cooperatur in nobis, ut carnis uitia superare possimus, quod a periculis nos etiam ignorantes protegit, quod a lapsu peccati communit, quod adiuuat nos et inluminat, ut ipsum adiutorium nostrum, quod non aliud quidam interpretari uolunt quam legem, intellegere et agnoscere ualeamus, quod pro neglegentiis delictisque nostris eius inspiratione latenter conpungimur, quod dignatione eius uisitati saluberrime castigamur, quod ab eo nonnumquam etiam inuiti trahimur ad salutem, postremo quia ipsum liberum arbitrium nostrum, [*]( 8] PI. 17,48. 10] Ps. 17, 2-4. ) [*]( 2 faciei tuae HT conplacuit tibi OT: con(com-)placuisti HLv et Uulg. 6 nos suis H intruxit H 7 communiuit GL 8 et retribuit H 9 clamamus H 10 uirtus L: fortitudo GHT et Uulg. domine L Z1 liberator meos Gl 13 et post meae om. GT laudans ... 14 wuus aro om. H1 15 ei] et L1 refferentes H uel om. L 16 potestatem H H.7 adiutorium L 21 a om. L 22 a om. L1 commonet ex communet H iuuat L 24 legem dei H 25 negligentiia G1 insperatione H 26 conpnggimur H dignationem Lx )

220
quod procliuius fertur ad uitia, ad meliorem dirigit frugem et ad uirtutum uiam instigationis suae uisitatione contorquet.

Haec est proprie humilitas erga deum, haec est antiquissimorum patrum sincera fides, quae penes successores ipsorum mera nunc usque perdurat. cui fidei uirtutes apostolicae, quae saepenumero per eos manifestatae sunt, non solum apud nos, sed etiam apud infideles et incredulos indubitatum testimonium reddunt. qui simplicem piscatorum fidem corde simplici retinentes non eam syllogismis dialecticis et Tulliana facundia spiritu concepere mundano, sed experimento uitae sinceris actuque purissimo, correctione quoque uitiorum, et ut uerius dixerim in ipsa perfectionis inesse naturam oculatis indiciis deprehenderunt, sine qua nec pietas in deum nec uitiorum purgatio nec emendatio morum nec uirtutum consummatio poterit adprehendi.

Noui quendam de fratrum numero (quem utinam minime scissem, siquidem post haec ordinis mei gradu se passus est praegrauari), qui probatissimo cuidam senum uitio carnis semet ipsum grauissimo confessus est inpugnari: nam contra usum naturae desiderio patiendi magis quam inferendi ignominiam intolerabili aestu libidinis urebatur. tum illum ut spiritalem uerumque medicum interiorem causam morbi huius et originem protinus peruidisse: qui grauiter suspirans, nequaquam, ait, tam nequam spiritui tradi te dominus permisisset, nisi aliquid blasphemasses in eum. quo ille conperto confestim procidit ad pedes eius in terram, summaque admiratione perculsus [*]( 1 cliuins H dircgit H 3 proprie] prima. H 4 qui L1 5 mera G: merita L\' merito HL1 intemerata Tr fide uirtutis LI 6 per eos om. G1 mauifeste H 9 syllogismis GL2: sillogismis H syllogissimis Lx ris et tullituja ... cap. 28 do ore suo prorsns emittere extant in C t d tcrtuliana H 10 concipere CH concidere L 11 Rinceris CHL: sincere G (c in rax. m. 2) v correptionp H 12 naturam CG2v: natura rell. indicis H 13 comprachenderunt L 14 emundatio H 16 noni ... numero cuan. in C 17 seirem H 18 probissimo G 19 impngnare L 20 ignominin H 21 ut om. L ille ut spiritidia uernsque medicus... pernidit H 23 preuidisse G\' ait ncqunquam H 24 aliqait blasphemassis C 25 in om. H procedit GIH 26 ad terram H summa ex summam L admirationẽ Lx J )

221
tamquam deo cernens arcana sui pectoris patefacta confessus est in dei se filium cogitatione impia blasphemasse. unde perspicuum est eum, qui superbiae spiritu possidetur uel qui iii deum blasphemus exsistit, tamquam qui inroget illi iniuriam, a quo puritatis speranda sunt dona, perfectionis integritate priuari et sanctificationem castimoniae non mereri.