Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Legimus tale aliquid in Paralipomenon libro. Ioas enim rex Iuda septem annorum ab Ioiade pontifice adscitus in regnum atque in omnibus, quoad uixit memoratus pontifex, testimonio scripturae laudatus est. de quo post obitum Ioiade audi quid scriptura commemoret et quemadmodum elatus superbia ignominiosae fuerit traditus passioni: postquam autem obiit Ioiade, ingressi sunt principes Iuda, et adorauerunt regem, qui delenitus obsequiis eorum adquieuit. et dereliquerunt templum domini dei patrum suorum, seruieruntque lucis et sculptilibus, et facta est ira contra tra Iudam et Hierusalem propter hoc peccatum.

et post pauca: cumque euolutus esset annus, ascendit contra eum exercitus Syriae: uenitque in ludam et Hierusalem, et interfecit cunctos principes populi, atque uniuersam praedam miserunt regi Damascum. et certe cum permodicus uenisset numerus Syrorum, tradidit do minus in manus eorum infinitam multitudinem, eo quod od reliquissent dominum deum patrum suorum: in Ioas quoque ignominiosa exercuere iudicia. et [*]( 12] n Par. 24, 17—18. 18] 1. c. 23-25. ) [*]( x1 a deo r archana G2L 3 possedet.ur H 4 existit G2H exti- tit L 7 legimus ... paralipomenon euan, in C paralypomenon G\'L 8 I ex ] ex L ioiadft G1H2: ioiadac CL1 iode H1 ioiada (PL* udscitur C ^ adque C quoad] dum H 10 testimonine C seribturae G1 ioiade G 2 H2: ioiadae CG3L ioade H1 11 scribtura CG1 commemorat G commemoraret H quemammodum L1 13 ioiade G1; joiadae C ioade H ioisila G2L 14 dcknitus CG1 deliuitus G2H2L diliuitus H1T 19 siriae H 20 adque C qui H 21 damasco H 22 permodicus G1 sirorum H assyriorum L 23 mauus C ut uid. et H: manibus GLT1 et I Uulg. eorum eo quod L 24 reliquissent CT: reliquerint. G derelinquissent H dereliquissent Lv et Uulg. 25 exercere C iuditia G1 ) [*]( XVII. Cass 1. ) [*]( 22 )

222
abeuntes dimiserunt eum in languoribus magnis. uides quam flagitiosis ac sordidis passionibus tradi mereatur superbia. qui enim elatus adrogantia ut deum se passus est adorari, traditur secundum apostolum in passiones ignominiae et in reprobum sensum, ut patiatur ea quae non conuenit.

et quia dicente scriptura inmundus est ante deum omnis qui exaltat cor suum, iste, qui tumida elatione cordis inflatus est, turpissimae confusioni traditur deludendus, ut humiliatus taliter sentiret semet ipsum esse uel inmunditia carnis et conscientia inpurae passionis inmundum, quod animi sui noluerat elatione sentire, et ut carnis ignominiosa contagio patefaceret inmunditiam cordis eius occultam, quam superbiae malo contraxerat, ac manifesta pollutione corporis sui probaretur inpurus, qui per elationem spiritus factum se non sentiebat inmundum.