Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Igitur secundum traditiones et institutiones eorum sic ad eam festinare debemus ieiuniis, uigiliis, orationibus, contritioni cordis et corporis operam dantes, ne haec omnia morbo! hoc inflante uacuemus. non solum namque ipsam perfectionem oportet credere industria nos uel labore nostro possidere non posse, sed ne haec ipsa quidem, quae illius exercemus obtentu, id est labores conatusque nostros ac studia sine diuinae protectionis ) auxilio inspirationisque eius et castigationis atque exhortationis gratia posse perficere, quam scilicet cordibus nostris uel per alium solet uel per semet ipsum, nos uisitans, clementer infundere.

Postremo instruat auctor salutis nostrae, quid nos oporteat in singulis quibusque quae gerimus non modo sentire,I [*]( 1 agebatur H proficisaet H1L1 2 truherintquo H cordis L 3 neuos GL naeos H macula. LI 4 inuehebantur L 8 quia LI 9 ne L1 inferorum LI 10 neglegeutiam LI putius H 11 regna L 12 huwili. tate perpetua L 13 consideratio L1 hec G1 ac L et om. L 14 cou- tenderent GXL: considerint H tenderent G2Sv 17 traditionis et instructiones G1 et institutiones om. L 18 contritione L\' 19 nec H 20 inflante uacuemus G1HL2T: inflant euacuemus Lx inflante euacuemus G7Sc 21 possedere Hl 22 nec Hl optentu G2 23 labori Lx 27 instruat G 28 geremus Hl )

217
sed etiam confiteri. non possum ego, inquit, a me ipso facere quicquam. pater autem in me manens ipse facit opera. ille ei persona hominis adsumpti dicit nihil a semet ipso posse se facere, et nos cinis ac terra in his, quae ad nostram salutem pertinent, arbitramur nos adiutorio domini non egere? discamus itaque et nos, per singula nostram simul infirmitatem et illius adiutoria sentientes, cotidie proclamare cum sanctis: inpulsus uersatus sum ut caderem: et dominus suscepit me. fortitudo mea, et laudatio mea dominus: et factus est mihi in salutem, et: nisi quia dominus adiuuit me: paulo minus habitauerat in inferno anima mea. si dicebam: motus est pes meus: misericordia tua domine adiuuaba.t me. secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo: consolationes tuae laetificauerunt animam meam.