Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Ideoque si ad ueram consummationem uirtutum uolumus effectu et opere peruenire, illis debemus adquiescere magistris ac ducibus, qui hanc non uaniloqua disputatione somniantes, sed re atque experimentis adprehendentes nos quoque docere atque ad eam dirigere similiter possunt et uiam, quemadmodum perueniamus ad eam, certissimo tramite demonstrare, quique ad hanc fide se potius peruenisse quam laborum merito testabantur. quibus etiam hoc praecipuum sui cordis adquisita puritas conferebat, ut magis magisque se deprimi peccatis agnoscerent (tanta namque in eis delictorum conpunctio per [*]( 1] of. Bom. 9, 16. S] Ps. 88, 20. 5] cf. Matth. 7, 7. 16] Ps. 89, 17. 18] Ps. 67, 29. ) [*]( 2 octogesimo G2L LXXXVIII HT 3 canitar L super potentem (ε̇πὶ δυνστόν) L: ia potente GlHn et Uulg. in potentem G\'ST 6 apperiri HS aperire L1 7 inquest.ionem H 8 doi L 10 occasaione H occasionem LI 13 exspectat G1H (non S) 15 obteneri H optineri G3 16 deposcere Gx 18 dits H* hoc deus Sv et Uulg. 20 affectu H et] aut L 22 adque H ad L* 23 similiter om. L et] nt L1 quemammodum LI 25 fidem Lx se fide H 26 sui] si L1 adquestta H\' 28 ignoscerint H tantam LI )

216
dies singulos augebatur, quanta puritas animi profecisset traherentque iugiter intimo corde suspiria, eo quod semet ipsos sentirent nequaquam posse delictorum naeuos ac maculas deuitare, quae eis per multiplices cogitationum minutias inurebantur.

et idcirco futurae uitae stipendia non operum sperare ae merito, sed misericordia domini proclamabant, nihil sibi de ??? tanta circumspectione cordis aliorum conparatione donates ?? s quippe qui hanc ipsam non suae industriae, sed diuinae gratiae« adscribebant: nec blandientes sibi de inferiorum ac tepidorum neglegentia, sed contemplatione potius illorum, quos uere pec cato carere atque in regno caelorum aeterna iam beatitudine ?? perfrui nouerant, humilitatem perpetuam conquirebant. atque ita consideratione hac et elationis ruinam pariter declinabant et quo contenderent uel quod dolerent semper inueniebant, in tellegentes semet ipsos ad illam puritatem cordis quam cupiunt obsistente carnis sarcina peruenire non posse.\'