Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Nonnumquam uero clericatus gradum et desiderium presbyterii uel diaconatus inmittit. quem si uel inuitus fuisset indeptus, tanta expleturum sanctitate ac rigore depingit, ut ceteris quoque sacerdotibus praebere potuerit sanetitatis exempla, deinde multos non solum conuersationis forma, uerum etiam doctrina sua. sermoneque Iucraturum. facit etiam in solitudine uel in cella commorantem diuersorum domos ac monasteria mente atque animo circumire et plurimorum conuersiones sub incitamento imaginariae exhortationis adquirere.

Agitur itaque infelix anima tali uanitate uelut profundissimo sopore delusa, ut plerumque huiusmodi cogitationum inlecta dulcedine et his oppleta simulacris ne praesentes quidem actus uel fratres ualeat contemplari, dum his, quae cogitationum peruagatione uigilans somniauit, delectatur inhaerere quasi ueris. [*]( 1 mentis H 2 scieutiae H proficeruut GlH 3 modolatiue HL 4 oel eressis H uel ei his L quod ante parentes om L 5 ac GL: ut HTv honoris L 7 perauadit H 8 perseuerassent H 9 una L* 11 eicolens L 12 uero om. L gradum clerieatus H 13 presbiterii GIL presbiteri H mittit H uitus fuisset .. , pag. 203, 23 tali remedio po extant in C 14 acriore depinguit H ac rigide pingit L 16 dein c 17 doctrinas suo L 18 cella CT: cellula GLr cellola H cf. pag. 203,17 domus H 19 adque C circuire G2 L conuersiones r: ronuersationis La conuersationes rtll. 21 agitur ... uani euan. in C uelut in Gt profnndissimos opere L 23 dulcidine H aubpleta H pnvesentis L 24 deum ex his L1 25 peruagationn L )

202