Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

praemisit laudis fomenta lenia, fecit eorum aures ad curam salutaris uerbi placidas et paratas. rursum infert: rogamus autem uos, fratres, ut abundetis magis. adhuc eos blanda uerborum lenitate demulcet, ne forte necdum aptos ad perceptionem perfectae curationis inueniat. quid est quod rogas, apostole, ut in quo abundent magis? scilicet in caritate, de qua superius dixerat: de caritate autem fraternitatis non necesse habemus scribere uobis. et quid necesse est ut dicas eis: rogamus autem uos, ut abundetis magis, qui super hac re ne scribi quidem sibi aliquid indigent? cum praesertim et inferas causam ob quam hoc ipso non egeant, dicens: ipsi enim uos a deo docti estis ut diligatis inuicem, tertium quoque maius adicias, quod non solum a deo docti sint, uerum etiam conpleant opere quae docentur. etenim facitis illud, inquit, non in uno uel duobus, sed in omnes fratres, nec in uestros tantummodo ciues uel notos, sed in uniuersa Macedonia.