Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Hunc morbum, qui de acediae spiritu nascitur, beatus apostolus ut uerus ac spiritalis medicus uel tunc iam conspiciens serpere uel emersurum spiritu sancto reuelante prospiciens salutaribus praeceptorum suorum medicamentis praeuenire festinat. Thessalonicensibus enim scribens et primo ut peritissimus quidam perfectusque medicus infirmitatem susceptorum blanda lenique uerbi curatione fomentans ac de caritate incipiens eosque in ea parte conlaudans, quousque letale uulnus leniore remedio delenitum deposita tumoris indignatione facilius medicamina austeriora sustineat, ita ait: de caritate autem fraternitatis [*](25] I Thess. 4t 9-10. ) [*]( 1 moDasteriis L* 2 caloris G1 fugsitius H1 3 VI om. G quacumque L quSlibet L1 4 tam H dedicitum H diditicium Lx sibimet L 5 cellola H inde G 6 reddit AW 7 facit A circuire G2H2L 8 aliut A ubi quoque H ubiue L occaaiones L 9 refectionis HLv 10 ac] et HT aut L 13 noxis H1 ut] aut 4 14 spinis L* sagittis H obstrictus ut A. obstructus H 15 tendere H 16 VII om. G acidiac IIIL bratus om. L 17 apostolus] paulus H respiciens L 18 emersurum inter monachos Gv praeuidens A 19 festinet G1H1 20 thesalonic. GH primo quidem ut G 21 infirmitates A vt uid. 23 loetale L leniori G2H 24 delcnitum Gl: dilinitum Hl delinitum rell. timoris Gl 25 sustiueant A susteneat H1 ait] inquit H m. 2 ex ut )

178
non necesse habemus scribere uobis: ipsi enim a deo docti estis ut diligatis inuicem: etenim facitis illud in omnes fratres in uniuersa Macedonia.